Contingit quod propediem duo officia burgrabiatus arcium ⌊Resel⌋ et ⌊Seburg⌋ in dicione ⌊episcopatus Warmiensis⌋ vacabunt, burgrabiis, qui hactenus sunt, uxoratis istinc discessuris. Illud in ⌊Resel⌋ quidam adulescens satis conspicuus, qui ⌊defuncto domino⌋ fideliter et diligenter, uti intellexi, servivit hic existens, in dicione regia oriundus, nomine ⌊Georgius Pischinski⌋ anhelat, aliud vero in ⌊Seburg⌋ ⌊Timotheus Buchses⌋ marscalcus defuncti ⌊praesulis⌋, Reverendissime Dominationi Vestrae notus, ex dicione ⌊illustrissimi domini ducis⌋ oriundus, fide et probitate commendatus, nec corporis proceritate inferior, affectat, quamvis hec duo officia prefatarum arcium per defunctum dominum episcopum utrique promissa sint, et post obitum eiusdem per nuntios capitulares dominos doctorem ⌊Nicolaum Coppernicum⌋ et ⌊Felicem Reich⌋ hic conscribentes relicta defuncti domini praesulis praefatis duobus familiaribus ad assequendum dicta officia spem indubiam datam fuisse intellexerim.
Visum mihi tamen est, ut cum voluntate et gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae, et quamvis ⌊venerabile capitulum⌋ usque ad tempus confirmationis episcopatus omnium meram iurisdictionem habeat, aequum tamen autummo inscia Reverendissima Paternitate Vestra, cui<u>s in futurum refert, novos officiales arcibus haud praeficiendos.
Si itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae isti duo ⌊praefatis arcibus⌋ v(?) burgrabii praeficiendi placent, nam hic meliores haberi non poterint, et moderni omnino abire intendunt, nec fortassis propter uxores etiam si vellent retinendi essent, dignetur cum praesentium latore me certiorem reddere, ut praestito fidelitatis iuramento ad annum officiis huiusmodi praeficerentur.
Praeterea, Reverendissime domine, egi cum dominis ⌊cancellario⌋ et oeconomo hic iuxta commissionem eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae per dominum Iacobum, qui nuper pecunias ⌊Lobawiam⌋ tulit, mihi relata, videlicet quod se tam subito hinc subducere nolint, quin ad annum hic penes Reverendissimam Dominationem Vestram adhuc manere velint responderunt, ut rerum omnium ab ipsis condicionem disceret.
Responderunt quod, cum post obitum proxime pie defuncti ⌊praesulis⌋ nuntii capitulares domini doctor ⌊Nicolaus⌋ et ⌊Felix⌋ supra memorati nomine ⌊venerabilis capituli⌋ hic agerent, ab ipsis peciisse attente quod longo tempore iam serviverunt elabente servitiorum omnium termino abire et munere suo quilibet exonerari superinscribed⌈riri superinscribed⌉ posset.
Responsum ipsis fuisse: Qui ulterius manere non possit seu non vellet, liberum ei fore abire. Et itaque uterque statuisset [ser]vitio se exo[n]erare on the margin⌈ser hidden by binding⌈[ser]ser hidden by binding⌉vitio se exon hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉erare[ser]vitio se exo[n]erare on the margin⌉, nec possent ulterius servire, petuntque humiliter Reverendissima Dominatio Vestra id aegre ferre nolit.
Dominus oeconomus manebit usque in adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae. Interim censum percipiet et curam officii sui geret, redditurus rationem et aliarum rerum omnium condicionem Reverendissime Dominationi Vestrae ante suum hinc discessum.
Dominus vero ⌊cancellarius⌋, quia praesentia sua hic nunc opus non est, ad festum Martini in ⌊Gutstat⌋, ubi decanum agit et ratione istius suae dignitatis istinc difficulter abesse potest, se conferet, offerens se, quotiens Reverendissime Dominationi Vestrae placuerit, cum huc applicuerit, usque ad plenam omnium officium cancellariatus concernentium instructionem et abundantissimam informationem se libentissime ad Reverendissimam Paternitatem Vestram venturam, nec indigne ferre velit Reverendissima Dominacio Vestra, orat, eum ante ipsius adventum discedere, id enim post obitum domini ⌊episcopi Lucae⌋ cum domino ⌊Paulo Densterwalt⌋ identidem contigisset.
Reverendissime Domine, puto non referre, cum ulterius servire non intendit, ut dominus ⌊cancellarius⌋ abeat, qui semper ex ⌊Gutstat⌋ quattuor miliaribus hinc distante, ubi residebit, pro informatione rerum omnium a Reverendissima dominatione Vestra semper haberi poterit, dominus autem oeconomus hinc abesse non potest, qui ideo hinc non discedet ante adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cui me obsequiose commendo cupioque Reverendissimam Dominationem Vestram incolumem, quam felicissime valere.