List #1753
Ioannes DANTISCUS do [Johann TYMMERMANN]Löbau (Lubawa), 1537-10-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Venerabilis Domine, Frater in Christo carissime. Salutem et felicitatem.
Heri litteras Dominationis Vestrae accepi, quibus in eo, quod ad officiales pertinet, respondeo: venerabile capitulum vacante sede omnimodam habere facultatem quidvis de officialibus illis statuendi, quae facultas deinde et episcopo est integra, unde, cum ad sedem venero, nullis ea in re promissis astrictus id, quod ratio pro loco et tempore postulabit, statuam, neque ex mea esset dignitate, ut quispiam alius deligere officiales mihi deberet. Si isti, qui in praesenti sunt, ad meum usque adventum manserint in castris, non sum eis defuturus in iis, quae mihi et illis expedire videbuntur. Quod cancellarius secedere decrevit, sit illi ad tempus liberum. Oeconomo autem arx carere neque ego, quousque de omnibus edoctus fuero, poterit. De eius mansione, postquam adero, inter me et illum erit sermo, qui eius desiderio pro aequitate non adversabitur. Quod reliquum est, fraterno amori Dominationis Vestrae commendo, quam opto valere feliciter.
Ex castro Lubaviensi, XXV Octobris M-o D XXXVII-o
Ioannes episcopus Culmensis et postulatus Varmiensis manu mea scripsit(!)