Letter #176
Ioannes DANTISCUS to [Sigismund I Jagiellon]Valladolid, 1523-02-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 156r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine Clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Superioribus diebus scripsi hinc quaternas, quarum data est cf.
Gaudeo plurimum et Deo Optimo Maximo, quas mortalis homo potest, gratias ago, qui effecit ut tandem mea servitus, sicut ex litteris Serenissimae Maestatis Vestrae cognovi, placeret. Haec, quae cum reverendissimo domino Salczburgensi egi, hic non omisi, nam in primo responso de hac re Prutenica reservaverat sibi maiestas caesarea quandam superioritatem, si arbitri fortassis negotium non absolverent, ut illius maiestas superintenderet, et auctoritate imperatoria ultimum decretum poneret. Quod ego, quantum totis viribus potui, impugnavi, proferens caesari articulos induciarum, ex quibus plane ostendi, quod Serenissima Maiestas Vestra in caesarem compromisit, non tamen, ut in caesarem, sed ut in simplicem arbitrum, et quod in illius absentia serenissimus archidux Austriae Ferdinandus et non amplius caesar in arbitramento haberet facultatem. Posset tamen illius maiestas arbitros adhortari, ut iis rebus quantocius finem imponerent, sed nihil posset in arbitramento committere, cum iam arbitri a partibus plenam habeant commissionem et ad hoc negotium componendum iuxta articulorum positionem omnimodam auctoritatem. Iis propositis intellectis, et ne fortassis illius maiestas suspecta Maiestati Vestrae de aliqua commissione videretur, dixit se omnia amicabili modo facturum, quo hoc negotium fine debito terminaretur. Quemadmodum, ex responso Maiestas Vestra Serenissima intelliget.
Ostendi etiam illius maiestati BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 157r articulos locumtenentis et regiminis imperii magnifico domino marscalco datos, qui oportune mihi a Maiestate Vestra Serenissima fuerunt missi, et exposui, quid illi molirentur. Illius maiestas respondit, quod in iis rebus nihil eis esse commissum. Quare arbitris adhortatio, ut conveniant et nulla de arbitramento commissio scribetur. Quod etiam in mea replicatione satis, ut reor, cautum est.
De primo et principali negotio, in quo me Serenissima Maiestas Vestra ad caesaream maiestatem misit, publice et in privato maiestati caesareae et quibusdam aliis, qui in hac aula primi sunt, ea quae in mea instructione habentur et quae iis temporibus convenire videbantur, quantum scilicet oneris ab infidelibus Serenissima Maiestas Vestra iam longo tempore in humeris suis sustinuit et semper sustinet, omnesque Turcarum et Tartarorum vires et crudelitates, quibus Hungariae et Serenissimae Maeistatis Vestrae regna et dominia impetuntur ac immanissime deuastantur, exposui. Ingemiscunt et dolere videntur omnes, qui audiunt, multi etiam haec istarum partium bella execrantur et multa Gallis mala imprecantur, qui orbem Christianum sua ambitione in continuis dissensionibus versant. Nihil tamen prorsus intelligo, quod in effectu aliquae certae suppetiae nostris temporibus umquam sint futurae, quibus Serenissima Maiestas Vestra fidere posset. Verba dantur, sicut ex responso, quod prius Maiestati Vestrae misi, et ex hoc ad hunc articulum dato non solum cognoscet, verum etiam tanget. Remittitur Serenissima Maiestas Vestra ad pontificem, ad quod ego aperte respondi et in scriptis replicavi, si Turci et Tartari censuras et excommunicationes timerent, merito ad pontificem esset recurrendum, cum autem ferro res agenda sit, caesareae maiestatis esset et ex debito officium illos non bullis, sed armis reprimere. Si Deus pro nobis non erit, hic nihil certe spei invenio. Optime Serenissima Maiestas Vestra fecit, quod etiam iis litteris suis mihi missis, quas maiestati caesareae reddidi, inter alia, ea quae prius a me dicta sunt in iis rebus, attigit. Hinc magis haec negotia Serenissimae Maiestati Vestrae cordi esse cognoverunt. Quibus repsonsum est, ut ad primum articulum vtinam successu temporis iam toties factae querimoniae prosint, promittitur vita et omne studium, modo Galli castigarentur, sed hoc bellum caput Hidrae mihi habere videtur.
Quae spectant confirmationem inscriptionis Viennae factae, in eo sunt cardine, quod maiestas caesarea serenissimo archiduci Austriae hanc confoederationem, ut hic vocant, committet, qui facultatem habebit eam tractare et conficere, sic quod reciprocam inscriptionem pro maiestate caesarea a Serenissima Maiestate Vestra accipiat. Pro meo rudi intellectu mihi visum est non omnino futurum inutile, quod commoda quadam inscriptione praecipue propter res Prutenas et illas duas civitates, quae ab officialibus Imperii molestantur, cum caesarea maiestate Maiestas Vestra Serenissima devinciretur, quae sunt in arbitrio et voto Serenissimae Maiestatis Vestrae. BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 157v De istis duabus ciuitatibus omnem quam potui curam et operam impendi, ut ex istis evocationibus et taxationibus liberarentur, de quibus mihi imprimis per magnum cancellarium fuit responsum, quod litterae non forent in eo casu ad imperii officiales necessariae, cum etiam alias civitates in Flandria et Brabancia, quae Imperio non subsunt, sic litteris suis molestent habeantque hoc in consuetudine, nulla tamen illarum civitatum illis obsequitur neque obsequi tenentur et transeunt omnes evocationes et taxationes silentio. Cum autem dicerem, quod quasdam executiones contra illas fecissent, quod etiam latius maiestati caesareae exposueram, decretae sunt litterae, ut in responso quarti articuli continetur, de quibus adhuc non sum contentus, ut replicatio mea ostendit. Conabor, quantum possum, tales expedire, quae in effectu proderunt.
Cum haereditate illustrissimae dominae ducis Barii meo iudicio res neque bene per illam incepta est, neque bene procedit. Secundum mandatum Serenissimae Maiestatis Vestrae omnes extendi vires et quaesivi, quos potui, modos commodiores, quibus hoc negotium ad votum illustrissimae dominae conficeretur. Cum autem constat, ut mihi a caesare est responsum, illam fore alieno titulo haeredem scriptam, hoc est pro liberis olim Frederici regis Apuliae, de quibus hic est dux Calabriae, et ille hic in potestate caesaris habetur, plus, ut autumo, detrimenti quam commodi reportabimus, quemadmodum ex responso caesareae maiestatis clarius patebit, ad quod etiam, quae potui, replicavi et super omnibus meis replicationibus heri longum sermonem cum magno cancellario habui, qui non magis in scriptis, sed verbis in hunc effectum respondit: Quod replicationes meas diligenter legisset et perpendisset, cum vero illas ad eum scripsissem, non videbatur expedire, ut caesari legerentur, cum nunc illius maiestas ad primum meum articulum non posset aliquid aliud respondere, quam quod in responso haberetur, fortassis illius maiestas aegrius meam protestationem ferret. Maiestas sua etiam posset de multis protestari, qualiter et quibus modis gravissime provocata hoc bellum contra Gallos gerat, et recensuit longam omnium rerum historiam, cuius copiam habeo, quodque etiam hoc tempore timerent, sicut ab exploratoribus acceperunt, ne Galli cum omni eorum potentia in Hyspanias se converterent. Cogeretur itaque caesar nunc suis rebus intendere, unde ad neminem alium, quam ad pontificem pro sedandis iis tumultibus et pro communi Christianorum principum concordia facienda daretur recursus, ex quo iis regnis et toti Christianitati certe suppeciae fieri possent, conclusitque, si pontifici calcar inderetur, citius generalem expeditionem futuram. Ad quae cum multa alia, tamen hoc praecipuum respondi, quod ob quinquennales indutias a pontifice propositas et ad illius postulata Maiestas Vestra cum serenissimo Hungariae rege pacem a Turcis ultro oblatam reiecerit, et hanc calamitatem et praesentia discrimina in se et sua regna prouocavit. Itaque BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 158r parum levaminis sperare hinc posset Maiestas Vestra, unde tot repperit aerumnas. Contritis tandem utrimque cf. Pl. Men. 779 loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos. ⌊longis logiscf. Pl. Men. 779 loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos. ⌋ ad alios articulos descendimus. Quod autem cancellarius mihi dixerit, replicationes meas caesari non legisse, aliud a quodam, qui interfuit, intellexi, quod non solum caesari, sed in communi consilio lectae sint, et multa desuper hinc inde dicta, cancellarioque commissum, ut sic mecum loqueretur, ne fortassis in discessu publicam protestationem facerem, quae hostes caesareae maiestatis reddere posset animosiores. Mihi visum est, quod satis in hac protestatione fecerim, cum iam sciant, si quid deterius, quod Deus avertat, accideret, Maiestatem Vestram Serenissimam omni culpa carere et id fecisse, quod potuit et debuit.
Quae spectant negotium Prutenum, effeci tandem, quod scriberentur, non ut volebant commissiones, sed litterae adhortatoriae ad omnes arbitros, quos in illis maiestas caesarea hortatur, ut controversiam hanc, iuxta continentiam et tenorem articulorum super induciis et arbitramento confectorum ex vi compromissi componant et diffiniant, et ad hoc conficiendum quantocius conveniant, sicut ex copiis illarum habunde intelliget.
De moliminibus domini magistri per Theodericum de Schonberg practicatis, ut scripsi ex Anglia, respondit mihi nomine maiestatis caesareae magnus cancellarius. Stultus est habitus, qui illa caesari et regi Angliae proposuit, et sicut ibidem nihil effecit, sic etiam apud alios reges et Christianos principes nihil efficiet, huiusmodi propositiones maiestati caesareae numquam placuerunt. Innititur enim tractatibus per suos et alios oratores in hac causa factis et nihil aliud illius maiestas cepit, quam quod eo modo componatur et terminetur, veluti ab ipso caesare in vestra expeditione audietis. Haec cancellarius.
Cum istis duabus civitatibus hic plures labores et difficultates habeo, nam maiestas caesarea omnia ea, quae imperium spectant, officialibus ibidem commisit. Responditque mihi dominus cancellarius ad replicationem meam, quod maiestas caesarea non posset contra iuramentum imperio factum quicquam hic decernere vel ab imperio alienare, quodque non sine certa ratione iam longo tempore illae civitates sint evocatae, unde difficulter in hoc maiestas caesarea votis Serenissimae Maiestatis Vestrae satisfacere posset. Scriberentur nihilominus litterae regimini Imperii et iudicio camerae, quod illae civitates vltra debitum non euocari neque eis ullae solutiones imponi deberent, etsi in aliquo contra illas indebite processum esset, irritum fieret. Ad quae cum respondissem, illas prius et a bannis imperialibus et a modis quibuscumque iuri Regni Poloniae noxiis per divum olim Maximilianum caesarem fuisse absolutas, ideo etiam hoc tempore maiestas caesarea id commode facere posset. Respondit, quod super hoc negotio quicquam hic certi fieri non esset possibile, cum ille articulus se non ulterius, quam ad bannum extendat. Foret itaque necessarium, ut in aliquo Imperii conventu latius interpretaretur, BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 158v ubi maiestas caesarea pro mutua benevolentia conservanda, quicquid posset, pro Maiestate Vestra esset factura. Quapropter mihi videretur, si huiusmodi litterae non futurae essent utiles, copiae id indicabunt, commodius fore, ut quemadmodum non tanto tempore omnes huiusmodi evocationes et solutionum imopsi{si}tiones superatae sunt silentio, nunc etiam fieret, quod consultius et ipsi cancellario caesaris in primo responso visum est. Sic enim faciunt aliae civitates, quae hoc modo etiam molestantur.
Caeterum, ad meam replicationem super responso mihi dato de haereditate illustrissimae dominae ducis Barii dixit magnus cancellarius nihil aegre et graui animo maiestatem caesaream ferre, nam hoc negotium adhuc esset in litis pendentia, ubi iure inter illam et fiscum imperialem ageretur, et quod se solam in huiusmodi difficultates intrusisset, mirabilibus etiam modis, habereturque pro comperto, quod ante mortem inter reginam Ioannam et illius illustritatem quaedam fuerint inimicitiae, sic etiam, quod illi regina mortua iocalia et alia, quae ab ea in mutuum poscebat pro ornanda regina Serenissimae Maiestatis Vestrae, dare recusabat, et quod deinde hoc pacto pro liberis Frederici regis rediissent in gratiam. Quod vero in responso haec clausula esset posita dominam ducem videri ob huiusmodi haereditatis inscriptionem ab observantia maiestatis caesareae deviasse, non alio modo maiestas caesarea inseri iussisset, quam quod Maiestas Vestra illius illustritatem iustam quaerelae causam non habere cognosceret.
Haec est summa omnium rerum cum maiestate caesarea et magno cancellario per me actarum. Quidquid cum
Serenissime Rex et Domine, Domine Clementissime.
Ex novissimis meis Maiestas Vestra Serenissima intellexit, quo viatico huc appulerim et quomodo trecentos ducatos hic a
Redditae mihi sunt ex Antuerpia on the margin⌈ex
Iste hic marchio obliquis me semper hirquis inspuit, facit mihi reverentiam et ego illi, sed mecum non loquitur observatque atque observare facit per suos omnes actiones meas diligentissime. Et, sicut mihi alio tempore dixerit cancellarius, quaesivit ab eo marchio, quid hic agerem et numquid practicarem aliqua, quae essent contra magistrum illius fratrem, quod haberet commissionem ab illo, ut si quid contra eum ageretur, pro eo responderet eumque coram maiestate Caesarea tueretur. Rettulit mihi cancellarius illi respondisse, quod nihil hic ultra dignum et aequum a maiestate caesarea peterem, in quo se etiam maiestas caesarea, uti dignum et aequum est, mihi in omnibus exhiberet daretque operam, ut haec controversia, sic ut ab illius maiestatis et aliis oratoribus confectum est, determinaretur. Habet hic pro se marchio secretarios fere omnes Germanos, non tamen rerum omnium hic per me actarum notitiam habere possunt, plurima, quae ego fortassis numquam cogitaverim, suspicantur, et illi, quantum possunt, ut marchioni placeant, Gdanen(sium) et Elbingen(sium) negotium inficiunt.
Dominus et comes de Nassau illo utitur familiariter. Unde semel decreverat me habere in uno, ut hic vocant, banketo. Postea, ne marchionem offenderet, a proposito destitit et mihi cum lantgrauio de Lichtenberg hoc suum institutum significavit. Respondi ego, quod non solum domino marchioni, sed mihi etiam rem apprime BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 160r gratam fecisset, cum me meo more domi prandere permisisset, et quod bene id providisset, ne illius domini essem offendiculo, cui mallem placere et obsequi. Intelligo penituisse eum hoc mihi significasse.
Habuerunt hic iis diebus cannarum et hastarum ludum, quorum ego neutrum vidi. Fertur a quibusdam exclamatum fuisse, ut ad Fontem Rabidum et ad
Istius curiae status in iis, ut prius scripsi, defectibus versatur, bellatur atque egetur acriter. Dixit mihi dominus cancellarius, quod maiestas caesarea habere decreverit Hispanorum XX peditum, Germanorum electissimorum X, levis et grauis armaturae VII millia eqitum, praeter exercitum regis Angliae, qui XXX millibus constare debebit, et praeter
exercitus ex Italia et ex partibus inferioribus Germaniae. Istae gentes omnes terra contra Gallos parantur. Mari etiam, cum classe Hispana debent tria millia peditum conscribi, classis Anglicana magnum exercitum habitura fertur. Nullum tamen adhuc in hos futuros exercitus militem conscriptum hic scitur. Practicatur pro pecuniis conquirendis modis geschwindissimis, quod non convenit cum verbis cancellarii, qui mihi superioribus diebus dixerat, quod multi sint, qui loquantur caesarem carere peccuniis et ipse sciret illius Maiestatem habundare habituramque brevi et nunc, si vellet, quadraginta quattuor centena millia ducatorum et omnibus suis hostibus futuram terribilem. Unde tanta pecuniarum summa venire debeat, aut ubi sit, nemo est, qui scire vel excogitare hic possit.
Pontifex etiam daturus est cruciatam caesari, quae in praesentia emptoribus exponitur, ut nunc paratae pecuniae comparentur. Hic in aula nuda paupertas passim vagatur. Multis et fere omnibus in quindecim mensibus nihil est solutum, vivitur tamen, sed diversis adminiculis, quidam parasitationibus, quidam ludis, plerique ex luparum quaestu aliisque etiam ad dicendum inhonestis modis. Omnia sunt impignorata diciturque, quod in tribus annis suis proventibus caesar non utetur. Non parum est coactus illis impendere, qui furiam communitatum[2] hic represserunt et in nihilum redegerunt. Fuit profecto, nisi huc opportune illius maiestas advenisset, de tota Hispania perdenda periculum, quod Gallorum practica construxerat.
Ex ista nondum intelligo, quod quicquam timere debeant Galli, cum hic aeris non parum simus indigi. Licet spem vultu simulemus, sine pecuniis istis hic regibus nemo seruit.
Misit iterum superioribus diebus caesarea maiestas
Bellatur ex vaticiniis et in illa confiditur, praecipue per magnum cancellarium, qui aliquoties ad tabulam de illis gloriatus est. Fertur quidam heremita prope Constantinopolim ante multos annos illa edidisse, quorum initium est: “Surge vespertilio, surge, surge”. Illa huic caesari tribuit et ascribit. Continentur inter multa alia haec verba: “omnes tirannos et tres reges tui sanguinis humiliabis”. Quae postquam pro oraculo protulisset cancellarius, non contentus fortassis de replicatione a me facta, voluit videri me pupugisse. Rettuli ego, me etiam alia legisse et fortassis eiusdem vatis, ubi asserit futurum immensam quandam gencium congeriem ex Arctois plagis usque ad Rhenum penetraturam, quemadmodum olim Vandalos, qui linguae sunt Sclavonicae, et Gothos fecis<s>e constat. BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 161r Sunt hic tot in tanti principis aula ineptiae, quae crebro videntur et audiuntur, quod non facile omnes scribi possunt. Si deberem de somniis, si de iis, quae a superstitiosissimis hic monachis per revelationes in contionibus dicta sunt et pro oraculis habentur, scribere, viderer non epistolam, sed novam quandam rerum et hominum Methamorphosim contexere. Quid de vitulis in monachorum habitu natis, de quibus si eas fabulas et allegorias, quae hic dicuntur, coner annotare, dies me deficeret.
De pontifice huc scribitur, quod cardinales et curtesani non tam illius probitatem mirentur, quam detestantur. Quodque novas aliquas creaturas, hoc est cardinales crearit, necessarium etiam fore, ut novum mundum creet, qui tot creaturas alat. Fertur Gallorum regi, si Italiam petet, inimicitias denuntiasse, alias cum Gallis pontifex hic bene convenire creditur. Feruntur ms. Seruntur(!) ⌈FerunturFeruntur ms. Seruntur(!) ⌉ etiam quidam versus: “Papa senex et caesar inops, Flemingus uterque” etc. Nemo umquam in urbe placuit omnibus.
Caesar hic fere cotidie venatur, amat, noctu interdum ut iuvenis cum musica deambulat, pregnantes facit, crebro etiam consiliis interest, quae varia sunt. Alia sunt, quae sicophantias, hic vocant inantias, pro conquirendis pecuniis struunt. Sunt alia, quae de regnis et dominiis caesaris curam gerunt, item alia, quae navigationem et classem ad Indos et ad istum novum mundum pro auro et aromatibus parant, et iterum alia, quae nihil aliud, quam rem bellicam tractant. Consultatur semper, tamen a plurimis acutioribus in tot consiliis nullum videtur consilium, quo huic optimo iuueni principi bene consuleretur.
Rex Galliae, sicut mihi a Welserorum factore nunc inter scribendum narratum est, graviter morbo suo et cum vitae periculo certo laborare dicitur, quodque tractauerit quaedam matrimonia cum
Rex Angliae contendit cum
De Maiestate Vestra Serenissima hic etiam nova habemus, quae caesari et hic omnibus summe placent. Lectae sunt litterae ex aula principis Ferdinandi in publico consilio, in quibus scribitur Maiestatem Vestram BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 161v cum magno stain⌈[cum magno]cum magno stain⌉ Moscoviae duce ligam contra Turcos et Tartaros inivisse et stain⌈[et]et stain⌉ ab u stain⌈[u]u stain⌉trisque contra illos delectus et exercitus fieri. Videntur sibi hic magna mole levatos, dum in nostris partibus recte agitur.
Rex Portugaliae hic adhuc suum habet oratorem, cui iterum ad vota res non vadunt, cum hic manere cupiebat, discessus eius gratus fuisset, cum vero pauloante discedere parabat, retentus est, alii dicunt, a Caesare arestatus, ne quopiam abeat. Nescio quid iterum hic de
De rege Daciae Maiestas Vestra Serenissima certiora, ut opinor, nova habet, cum sit proximior, scribitur tamen huc, quod Vandalae civitates de Hense et Sueci(?) illi 4 naves maiores et 60 parvas abstulissent, quas cum commeatu ad opitulandum Stokholm misisset, et quod postea civitates istae colligatae Stokholm ceperint. Male audit hic apud omnes.
De Ioanne marchione Brandenburgensi ea, quae dudum, hic habetur aestimatio. Sine caesare illi hic esse non satis securum a plurimis creditur. Non omnibus Hispanis placet, ideo nullum hic gubernamen illi committitur. Uxor eius, quondam regina, de Regno Valenciae nomine caesaris disponit et eatenus bene habet et dives est, quatenus reginae ad votum seruit et, quantum iussit, anhelet, ex illius viuit manibus. Rumor de illo in Germania emissus est, quod hic multa centena millia habeat, cui Welserorum et Fuggarorum factores sciunt contrarium. Accepit pauloante me imitatus ab illo, a quo ego, quingentos ducatos in mutuum. Quos ad certum tempus solvere promisit. Timetur tamen, quod vix ad statutum satisfacere poterit, male enim habitus est a regina, quod aliquot centum ducatos ludendo amiserit. Utitur eo caesar in venationibus, hastiludiis et aliis iocis militaribus, ad quos illum Hispani admittunt. In consiliis opera eius non indige<n>t.
cf.
De Frederici olim regis Neapolitani filio, quem titulotenus ducem Calabriae nuncupant, de quo prius scripsi, quanta hic pompa e carcere liberatus ingressus sit, nihil adhuc eo dignum constitutum est. Dantur ei quolibet mense pro sustentacione mille ducati, iis pro regno vivere contentus cogitur. De episcopatu, ut ante scripsi, nihil auditur.
BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 162r Venerunt huc iis diebus ex Regno Neapolitano marchio Piscaiae et ducis Mediolani nuper impositi oratores, qui agunt, ut contra stain⌈[ut contra]ut contra stain⌉ v stain⌈[v]v stain⌉im et potenciam Gallorum regis validior exercitus in illis partibus stain⌈[partibus]partibus stain⌉ ha stain⌈[ha]ha stain⌉beri possit. Castrum Mediolanense est adhuc in Gallorum mani stain⌈[mani]mani stain⌉bus, timetur ergo, si hoc anno Galli Italiam intraverint, omnia amissa recuperaturos.
De Rhodianis varia huc scribuntur. Literae ex Genua habent, quod nunc acrius quam ante umquam a Turcis oppugnantur. Quae ex urbe huc pridie venerunt, dicunt de Rhodianis bonam spem haberi, et quod se acriter cum magno Turcarum detrimento defendant.
Exiuerunt etiam tandem ex Messinia Siciliae octo naves bene armatae et commeatu refertae, quas pontifex et caesar illis misit in subsidium.
In Hollandia fertur Rhenus fecisse diluvium patriamque pontificis Utricht paene submersam et quandam Hollandiae partem ab aquarum inundatione destructam.
Habetur iterum hic magna spes de Helvetiis, qui caesaris partes sequi debeant, scitur enim, quod rex Galliae nullos certos tractatus cum illis fecerit. Qui vero rem altius considerant, dicunt nihil cum Helvetiis Galliae regem conclusisse. Praeterea, quia Fontis Rabidi exitum praestolabatur, cum vero nunc ab ista parte sit securus et res suas ibidem firmaverit, facile poterit illos, si erunt pecuniae, in suam sententiam pellicere.
Tractatur etiam miris modis cum Venetis, qui dicuntur, quod caesari ea pacta offerant, quae cum Gallorum rege habuerunt, sed caesar magnam pecuniarum summam ab illis postulat, in hocque haec res haereat. Videntur omnia cunctando agere, si fortassis, quem isti nunc bellici tumultus eventum habituri sint, possint prospicere. Nectebantque igitur moras, ut a practicis consideratur. Cum caesare solo super iis rebus agere non fore integrum, nisi etiam plenum mandatum illius maiestatis fratris principis Ferdinandi accederet. Quam ob rem nuper duos suos oratores ad Venetos ipse princeps misisse dicitur. Sunt hoc tempore inter sacrum et saxum. Si deferent Gallos, et Galli postea commodis condicionibus cum caesare pacem fecerint, omnia in illorum capita redundabunt. Quod si etiam cum Gallis perseueraverint, et caesar victor evaserit (pro Italia totum hoc bellum geritur), sine dubio rex Venetae extenuabuntur. cf. Gel. 3.9.1-6 ⌊Equo Seiano insidentcf. Gel. 3.9.1-6 ⌋. Cum oratore Veneto hic etiam fiunt practicae pro ista navigatione novi mundi et ostenditur illi maior quam ante benevolentia, sed totum hoc fit, ut iis temporibus a Gallis illos abstrahant. Habent etiam suas considerationes Veneti.
Magna moliuntur in hac aula, confisi fortassis, ut scripsi, vaticiniis. Quo tamen ea sine belli neruo succedere debeant, nisi Iuppiter in imbre aureo descenderet BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 402, f. 162v multi sunt, qui dubitant.
Regem Scociae omiseram. Dicitur contra illas fabulas, quas ex Plemoria Angliae scripsi, quod Scoti, qui cum Gallis iam a multis annis semper habuerunt foedera, coegerunt magnam suarum partium multitudinem hominum habentque stationes suas non procul ab oris Angliae, expectantes commoditatem vel Angliam invadendi, vel Anglos, ne ad Gallias se conferant, domi retinendi. Unde rex Angliae XXX millia, quibus tendebat in Franciam, illis opposuit et classem suam, in qua X millia habere fertur, in Scotiam ab alia parte mari transmisit, ut illos ex stationibus ad opitulandum partibus remocioribus avocet. Rex Galliae nondum est ab omnibus desertus, Portugaliae, Scociae et Daciae reges amicos et adiutores habere certo scitur.
Ad caesarem mihi redeundum est. Illius maiestas aliquot ordinum, qui hic sunt plures, commendas et aliquot potiores episcopatus usurpauit illorumque prouentus in suum aerarium congerit. Non possum tamen adhuc absolvi, agitur enim, prout mihi
Non moveant Serenissimam Maiestatem Vestram disputationes meae cum magno cancellario toties habitae, et quod non semper bene cum eo convenerim. Tractatus et res agendae id exigebant. Estque istius aulae haec condicio, ut cum negotia in actiones veniant, non secus quam merces in foro tractentur. Et, cum ille me iampridem noscit, et me quadam singulari, ut expertus sum semper, benevolentia prosequitur, magis ingenue cum illo de omnibus, et scriptis, et rebus praecipue egi, habitusque sum ei, ut reor, hinc carior, nam nihil magis exigit, quam quod sim crebro cum eo in prandio. Fitque praesertim, dum quid agendum incumbit, neque potest in tot illius occupationibus commodius conveniendi et cum eo colloquendi, quam facto prandio, tempus haberi. Cognovi certe, quantum in illius esset potestate et quantum illi licet, quod libenter Serenissimae Maiestati Vestrae serviret. In istarum civitatum negotio obrutus ab istis hic Germanis non potuit aliud facere. Si omnes disceptationes inter me et illum deberent scribi, maius volumen conficeretur. Vereor, ne in hoc parvo (nam modum epistolae transgressus sum) Serenissima Maiestas Vestra, licet sic mihi iniunxerit, offendatur.
De aliis, quae longiorem scriptionem deposcerent, Deo bene favente coram latius. Spero propediem ex hoc ergastulo manumitti et in primis hinc ad
Datum ex
Eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus