Letter #1764
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-11-04
received [1537]-11-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Varmiensi, fratri et amico carissimo et honorando
Reverendissime Pater, domine, domine amice carissime et horonande.
Proficiscente isthuc ad Prussiae terras hoc tabellario cum litteris regiis, non permisi, ut sine meis ad Vestram Dominationem Reverendissimam abiret. Cui nihil aliud in praesens occurrit scribendum, quam quod milites regii, ad praesidia in terris Russiae relicti, Valachiam ferro igneque non mediocriter vastarunt et Valachos profligarunt, atque cum praeda et captivis reversi sunt. Deinde quid fiet, nescio. Consulunt, qui peritiam artis militaris et notam Moldaviam habent, ut bellum hieme geratur cum hoste hoc, neque enim faciliori negotio cogi poterit ad pacem suscipiendam, quam hoc modo.
Ceterum regis Romanorum exercitus in Schlavonia non levem cladem accepit a Turcis, qui victoria et bombardis potiti sunt, etiam nunc dicuntur expugnare reliquum exercitus, qui ad quandam arcem perfugit. Res accidit satis mira, ut cum Christiani omnibus ferme in rebus essent superiores et Turcos persequerentur, ita subito conciderint animi ipsorum, quod Cacianer et alii insignes exercitus regis Romanorum praefecti, nulla necessitate cogente, relicto exercitu clam se subduxerint et in fugam versi sunt, quos postea magna pars exercitus secuta, hincin[de] dilapsa ab hostibus caesa est, alia item, nempe XIIII milia, unius militis Itali cuiusdem comitis fortitudine et dexteritate servat[a] et in arcem abducta fuit. Ferunt exercitum regis Romanorum ex XX-ti milibus Germanorum et Bohemorum constitisse. Quae adversitas coegit regem Romanorum ad Gracium, Styriae metropolim, se conferre et nostram profectionem in negotio matrimonii in aliud tempus, sed inc[ognitum] adhuc, transferre.
Opto, ut Vestra Paternitas Reverendissima sit felix et incolumis et me, quod faci[t], amet.
Cracoviae, IIII Novembris MDXXXVII.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis s[cripsit]