Letter #177
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIValladolid, 1523-02-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 404, f. 169v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Petro dei gratia episcopo Posn text damaged⌈[Posn]Posn text damaged⌉aniensi et regni Poloniae vicecanc text damaged⌈[vicecanc]vicecanc text damaged⌉ellario, domino meo gratiosissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 404, f. 168r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime, Post humillimam servitiorum meorum commendationem.
Accepi una cum maiestatis regiae litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae Vilnae XX Semptembris datas, ex quibus intellexi meas ex Nova Civitate Austriae et alteras ex Nurnberga missas tempestive fuisse redditas et quod ea, quae apud serenissimum archiducem Austriae et reverendissimum dominum cardinalem Salczburgensem egerim, serenissimae maiestati regiae et Dominationi Vestrae Reverendissimae accepta fuerint. Quanto me hoc gaudio affecerit, scribi nequit. Praeterea quod Tartari, de quorum adventu adhuc ante meam a maiestate regia expeditionem rumor fuit, non audebant progredi, sed in suis stationibus se continere cogebantur et nullas in terras nostras incursiones fecerint, quemadmodum hic fabulabatur, mirum in modum me exhilaravit. Timebam enim, cum magis non habeam, ne in sacello mihi a Dominatione Vestra Reverendissima impetrato damnum fieret, neque abs re, hoc namque mihi et regnum et imperium est. Summe mihi etiam placuit, quod indutiae, quae prius caesar divae memoriae multis legationibus et labore cum Moscis facere non potuit, ad quinquennium nullo externo principe interveniente sint confectae. Contulique me subinde ad maiestatem caesaream et in primis maiestatis regiae litteras, de quibus ne iota quidem mihi scriptum fuerat, reddidi, hasque novitates, modis quibus in rem nostram potui commodioribus, exposui.
Refricui etiam omnes difficultates priores et operas divi olim Maximiliani caesaris ad bellum cum Moscis reponendum frustra habitas et quod tandem metu adducti per exercitum, quem maiestatem regiam in Lituania habuisse hic gloriabar, indutias ultro quaesiverint. Fuit haec novitas maiestati caesareae et omnibus grata fecique inter alia iterum pro concordia Christiana ineunda quandam adhortationem, nam per speculum (confiteor industriam non convenit, ut dicatur falsitas) ex alio latere hoc maiestatem regiam in suis litteris flagitare cognoveram fuitque id multum expeditioni meae opportunum, utpote, cum legatione mea conveniens, sicut in responso ad illas, quod mecum est, liquido apparebit. Recensui etiam omnia, quae ab infidelibus et praesertim Tartaris, cum praeter spem terras nostras ingrediuntur, fieri solent, quid desuper responsum et quid hinc sperandum, abunde ex meis ad maiestatem regiam intellegit, cui ne amplius litteras, sed sicut mihi Dominatio Vestra Reverendissima iniungit, ingens volumen scripsi, timeoque, ne Dominatio Vestra Reverendissima tam longas meas ineptias legendo taedio afficiatur; feci quod mandatum est. Et ut serenissima maiestas regia omnes meas actiones hic habitas, etiam, quod Deus avertat, me perdito scire posset, congessi cuncta, quae hic tractavi et quae mihi BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 404, f. 168v responsa sunt, non secus ac si coram de singulis relationem facerem. Cum autem interdum, dum pauca scribuntur, omnia placere nequeant, vereor, ne cum tam multa, etiam de rebus minimis, exaraverim, multa inveniantur, quae displiceant. Ea tamen omnia singulari gratiae erga me et incomparabili prudentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commisi. Hoc quod potui, fortassis non quod debui, feci, videor mihi nihilominus, si quicquam est, quod in tam longis logis non satisfaciat, non indignus venia, cum id quod rudi hac mea ratione comprehendere potui, egerim. Nunc nihil restat aliud, quam quod has cum primis sequar, sollicito reliquam expeditionis meae continue et cum quadam aliquando importunitate, nescio tamen, quando adhuc ex hoc labyrintho absolvar. Non est hic ea, quae apud nos consuetudo, quod orator dicta legatione et accepto responso statim abeat. Si quis hic vult habere responsum sine responso, hoc modo agere possit. Responsa mihi hic data non omnia placuerunt neque rebus, in quibus missus sum, conveniebant. Fuerunt etiam in tractatibus non semel variata, donec mihi rectam metam attingere videbantur. Egi igitur hic non oratorem, sed potius rabulam vel alicuius litigiosi fori procuratorem. Quod vero ego expeditionem hic meam non ultro protraxerim, potest testari viaticum, quod huc mecum advexi. Quale id fuerit, ex novissimis accepit, quare hinc non nisi graviter obaeratus discedere possum, cum nullam in litteris regiis ulterioris provisionis spem invenerim et in futuris sperem et desperem. Sic mihi est in fatis. Quapropter Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, dignetur huius mei exilii rationem habere et apud maiestatem regiam efficere, ut fides mea a Fuggaris redimatur. Nisi mihi vetus cum illis fuisset notitia, qualis hic fuissem arator et quid expedivissem, facile poterit coniectari. Quam etiam libenter hic in iis sordibus tam diu immoraverim et quas hic voluptates habuerim, Deo meo notum est. Qui si mihi, ut spero, dederit hanc gratiam, ut aliquando redire possim, paucis contentus deinceps, si possibile est, me continebo, gaudebo minus et minus dolebo. Quaeso Dominatio Vestra Reverendissima non gravate hoc, quod conqueror, ferat, cum ego id, quod gravius est, patientia vinco, ea patientia, si non puderet, qua interdum et nunc vix mihi a lacrimis tempero. Non est leve negotium, quod octingentis miliariis nostris a domino meo desertus porto et sic ulterius portabo Deo Optimo Maximo favente, quod neque serenissimo domino meo neque mihi futurum sit, nisi honestum, si etiam domi Irus vel Job aliquis reputari et irrideri debeam. Sed de iis iterum satis.
Quae hic aguntur satis, ut aestimo, BNW, BOZ, 2053, TG 4, No. 404, f. 169r copiose serenissimae maiestati regiae descripsi. Hoc tamen obiter addam, nihil hic esse, quod certam aliquam spem rebus Christianis sic inclinatis ferre possit, cum omnia istis bellis sic sint perplexa et omnia, quibus contra infideles aliquid agi debent, huiusmodi intestinis turbis usque ad ossa sic absumantur, quod vix umquam vel adminiculum aliquod, si etiam nunc pereundum esset, sit sperandum. Admisit hoc regnum caesari visa tanta egestate, qua premitur, quod possit terras et bona a regno perpetuo vendere, quae de reditibus annuis XXV milia ducatorum habere feruntur, ut ambitioni satisfieret.
Quae se postea offerent antequam hinc vadam, ut serenissima maiestas regia de omnibus certior reddatur, iterum scribam et curabo, quod post meum abitum cum primis postis mittantur. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae illique suppliciter supplico, ut in ista apud nos statuum permutatione, si quid meritis meis conveniens videbitur, mei non obliviscatur, habitura me servum perpetuum et mancipium. Deus omnipotens efficiat, ut Dominationem Vestram Reverendissimam in eo statu brevi videam, quem illi sedulo ex corde precari soleo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Valdolit 25 Februarii anno Domini 1523.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus