Letter #179
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIValladolid, 1523-03-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Rev]erendissimo in Christo Patri et Domino, [domino] Petro Dei gratia episcopo [Posnani]ensi et Regni Poloniae [vicecanc]ellario, domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater et Domine, domine clementissime. Post humillimam servitiorum meorum commendationem.
Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae Vilnae XVI Novembris datas, tertia huius, quae mihi fuerunt {gra}gratissimae. Ferebant in primis litteras meas Antverpiae scriptas esse redditas, quas, quod essent longiores, dignata est Dominatio Vestra Reverendissima, pro sua in me gratia, commendare plurimum meque hortari, ut per omnem occasionem sic facerem semper. Quod si prius feci, cum mihi nunc latior scribendi campus datus est, uberius exhibui, modo Dominatio Vestra Reverendissima tam longas ineptias legendo non offendatur.
Habeo Dominationi Vestrae Reverendissimae, quas possum, immortales gratias pro data opera apud maiestatem regiam de ulteriore mea provisione et de hac clementi solicitudine, quam pro me et rebus meis gerit. Deus Optimus Maximus mihi dat eam gratiam, cum referre nihil Dominationi Vestrae Reverendissimae possum, ut saltem animo illi non ingratus videar, quod quamdiu in vivis sum, omni studio et cura cavebo.
Quo hic sum expeditus et quanto tempore hic immorari coactus fuerim, ad longum ex meis ad maiestatem regiam intelliget. Testabantur etiam iis inclusi mei versiculi, quanta cum diligentia et sedulitate hic expeditionem meam solicitaverim, quam tandem post tot curas, taedia et molestissimas moras, Deo gratia, nactus sum, unde facile pro suo singulari atque incomparabili intellectu percipiet, quod cum hoc novo ducentorum ducatorum viatico nequaquam sit possibile, quod redeam, absumpti enim sunt ante unum mensem. Accepi igitur ad meam fidem a Fuggaris trecentos alios, de quibus mihi pauci super ducentos restant, cum quibus me, ut in Deum spero, feliciter rediturum spero. Quapropter Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, quemadmodum cepit, pergat apud serenissimam maiestatem regiam efficere, ut fides mea a Fuggaris redimatur, cum rediero, si videbitur, quod fortassis magis, quam debui, acceperim et exposuerim, respondebo, et sic respondebo, quod et maiestas regia et Dominatio Vestra Reverendissima nullam mihi culpam impingent.
Habeo etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae immensas gratias, quod curaverit 34 florenos, qui summae trecentorum deerant, et pro quibus syngraphum dederam, Fuggaris solvi, et quod me de rebus nostris et Piotrkoviensi conventu deque induciis cum magno Moskoviae duce factis, quod me summe oblectavit, certiorem reddidit. De morte episcopi Plocensis adhuc in Anglia scientiam habui, sicut illinc Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsi, feci hic apud maiestatem caesaream in hoc negotio omne id, quod mihi maiestas regia et Dominatio Vestra Reverendissima iniunxit, et praeterea, quia mihi res et propter reverendissimumn dominum Raphaelem et reverendum dominum Critium maximopere cordi fuit. Quidquid ad hoc negotium promovendum a me excogitari potuit, cum id, etiam ante serenissimae maiestatis regiae commissionem, cum magno cancellario egerim. Maiestas caesarea tandem per me est inducta, ut speciatim hanc relationem Pontifici faciendam suo oratori in urbe commiserit. Non ambigo Dominatio Vestra Reverendissima hoc, quod ulterius in hoc negotio necessarium cognoscet, bene diriget. Cras Deo favente ex oratore peregrinus ad Sanctum Iacobum me conferam et inde modis, quibus potero commodioribus et celerioribus, Dominationem Vestram Reverendissimam sanam, incolumem et felicem Deo etiam duce, cui me totum tradidi, Cracoviae in sua nova domo videbo. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo, absentis in ista rerum metamorphosi rationem habere dignetur.
Celerrime ex Valdolit, 20 Martii, anno Domini 1523.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus