Letter #1821
Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE) to Ioannes DANTISCUSBrussels, 1537-12-19
received [1538]-02-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, administratori Pomesaniensi et coadiutori Warmiensi, domino et patrono imprimis observando
Salutem cum promptissimo inserviendi animo. Reverende Pater, Domine et Patrone perpetuo observande.
Quando communis amicus, dominus Cornelius Scepperus, nactus commodum tabellarium ad Reverendissimam Tuam Dominationem de his, quae apud nos aguntur, copiose scribat, nolui commitere, quominus Tuae Reverendissimae Dominationi meam etiam observantiam paucis testatam relinquerem. Valeo, utcumque diuturnior tamen aegritudo vires corporis ita afflixit, ut eas in integrum reparari vix sperem, immo imminens iamiam senectus fiduciam minuat. Animus quidem promptus est ad inserviendum, verum, ut corpus eos, quos olim pertulit aut etiamnum subire paratum est, labores toleret, id vero naturae negatum. Utuntur tamen mea fideli, si non utili, opera in variis legationibus caesarea maiestas et serenissima regina, atteruntur subinde vires, nec tamen est, qui imbecilitati aut inopiae meae hactenus prospexerit. In diem more apostolorum vivo. Assecutus sum vigore precum regalium canonicatum et prebendam in maiori ecclesia Moguntina, sed tot sunt detrimenta in solutione statutorum capituli, in deductione stemmatis, in annis carentiae, quos vocant, ut certum inde fructum longo posthac tempore sperare vix liceat. Verum, quicquid sit, equo omnia animo fero, cum benignitas Dei me, licet exulem, inter honoratos tamen alit et fovet, quorum praecipuus est dominus Cornelius Scepperus, cuius nisi consilio et benevolentia plerumque reficerer, iampridem periissem. Scriberemus quidem frequentius, sed iniquitas temporum non patitur. Sumus tamen, erimus perpetuo addictissimi Reverendissimae Tuae Dominationi, quam benignissimus Deus diu incolumem et perpetuo felicem conservare dignetur.
Ex Bruxella, decima nona Decembris anno 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis addictissimus ex toto pectore inservitor Godscalcus Erycus Saxokarlus
Postscript:
Reverendissimus Dominus Lundensis post splendidos titulos archiepiscopi, episcopi, administratoris etc., factus est abbas monasterii Waltsaxen, idque beneficio illustrissimi ducis Frederici palatini, quae abbatia satis, ut audio, opulenta plus illius reverendissimae dominationi adfert emolumenti, quam si decem tituli maiores, etiam cardinalatus, illi additi fuissent. Invitavit me aliquotiens litteris ad participationem fortunarum, sed ego mea sorte contentus principibus sua permitto. Iterum vale mi Reverendissime Domine.