Letter #183
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIBergen op Zoom, 1523-05-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino [P]etro Dei gratia episcopo Posnaniensi [Regni Poloniae] vicecancellario, domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Post humillimam mei commendationem.
Ista hora huc incolumis per tot terrarum et aequorum tractus ex Selandiae oppido Middelborensi applicui non sine magno gaudio, videor enim mihi iam esse Cracoviae Deo gratia etc. Inveni hic apud Fuggaros litteras meas, quas ex Valle Oleti 20 praeteriti(!) dederam, hinc, quam postarii maris tempestatem habuerunt, quod tanto tempore fuerunt, ut ego, in itinere, facile intelliget et cum easdem meas litteras in unius horae et mediae decursu Nurnbergam per aliam postam Fuggari mittere decreverint, non datur mihi spatium longius cum Dominatione Vestra Reverendissima agere. Hoc, quod temporis reliquum est, scriptioni ad maiestatem regiam impendam, ex qua latius, quae aguntur, intelliget. Unum hoc oro et obtestor, Dominatio Vestra Reverendissima rerum mearum apud maiestatem regiam exigentibus id et laboribus meis et perpessis periculis clementem rationem habere dignetur. Cui me suppliciter commendo.
Ex Bergis Brabantiae, 12 Maii anno Domini 1523.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus Ioannes Dantiscus