Letter #1831
Ioannes MAGNUS to Ioannes DANTISCUSRome, 1538-01-28
received [1538]-03-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico et fratri carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac frater carissime et honorande. Salutem et aeternam in Domino felicitatem.
Si Reverendissima Dominatio Vestra ex nobis scire velit, quo in statu sunt res Romanae, dico, quod Roma semper est sibi ipsi similis, nec Aethiopes (de quibus beatus Bernardus ad Eugenium) adhuc pellem suam immutarunt, quamquam potens sit Deus etiam ex lapidibus sibi erigere filios Habrahae . Nec silentio implicandum est summos illos nostros monarchas caesarem et Gallum iam tandem post multas importunas exhortationes sanctissimi domini nostri ad pacem convenisse, quamquam adhuc nobis occultae sint condiciones pacis. Dubitatur etiam, an Veneti assumpti sint in eam confoederationem. Certum quoque est pacem inchoatam fuisse, antequam reverendissimi domini cardinales legati apostolici ad principes illos advenissent. Proinde adhuc omnia apud nos dubia sunt, donec reditus eorundem legatorum omnia declarabit. De Turcha nihil aut parum apud nos scitur. De concilio spem habemus, quod omnino Vincenciae fiat ad principium mensis Mai, sed nihil certum annuntiare possum, donec legati sua et aliorum ora aperiant. Nec pauci sunt, qui putant caesarem ad futurum ver in Italiam perventurum et forte ad concilium. Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra, et nos suo solito ac fraterno favore prosequatur.
Citissime ex Roma, 1538 XXVIII Ianuarii.
R(everendissimae) D(ominationi) V(estrae) amantissimus Iohannes archiepiscopus Upsalensis etc.