Letter #184
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1523-06-16
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Excellentissimo domino Ioanni Dantisco iuris utriusque doctori, serenissimi regis Poloniae secretario et ad caesaream maiestatem [oratori], plebano Gdanensi etc. domino ... suo singulari
Salutem dico.
Proximam ad te epistulam in urbem dedi, sperabam enim crebrius a pontifice in caesaris aulam nuntios profecturos. Ibit forte illa Hispaniam, cuius iacturam tanto facilius fero, quanto iucundius est te hoc periculum superasse. Praeter hanc ego post illam Wratislaviae scriptam ad te nullam dedi. Adversa mea valetudo, qua in quartum ferme mensem graviter laboravi, potissime in causa fuit. Preterea ab ea liberatus hinc quoque abii solacii quam necessitatis causa potius. Datae sunt mihi ferme omnes epistulae ad me perscriptae, ita enim ex ea, quam 8 Februarii ex Valleoleti exscripseras, coniecturari licet. Acceptae fuere omnes. Gratissima fuerit Anglica illa, qua in proximo etiam periculo mei non videris oblitus. Pro his tantum abest, ut stomachum moveam, ut maximas etiam tibi referam gratias, quamquam non video in me, quod a te maxime dissentiat, nisi quod cultiores litteras non ita feliciter sim adsecutus, et tu me omnibus nominibus in dicendo scribendoque fluida et felici quadam ubertate superas. Repo interim humi ego hoc saltem felicior, quo minus peto, quod attingere non licet. Ridebam ego potius quam quod pertinaciter assererem eos, qui ut quo minus sciunt, hoc sunt in dispudando impudentiores. Sed abeant in fabulam ista. Ego hos mihi iam diu amicos spero, qui evangelicam colunt veritatem, quod si zizania viciatum esset, iam evangelium adparet, quod sine ea esse nequit. Haec hactenus, olim autem latius, cum coram licebit liberius.
Adscripsi hanc fabulam, qua me ridere magis quam purgare cerneres, si quid illis peccavimus delicatis amicis. Alia vero tibi adscribenda sunt, quae ex re tua magis videntur et ut me integrum cognosceres amicum. Egi ne alicubi nomen Tuum et fides periclitaretur, curavi, ut quidquid aeris contraxeris, solveretur. Hac in re te mihi magis meruisse existimo quam si sexcentis in doctis amicis concessissem totidem victorias. Reliqui vero amici, qui in aula sunt potiores, dicent fortasse, quotiens ego Dantisci honestissimi fecerim mentionem. Quamquam et illi ita favent, ut me tacente facturi pro te erant omnia. Ego rem pecuniariam pro te curavi et salinatorem tibi servare amicum, curabant illi dignitatem tuam et communi opera sacerdotium hoc, Gdanensis plebania (ut vocant), postquam illi Hildespurgensis seu Warmiensis postulatus cessit, tibi principis munificentia dant. De reliquo, quo citius tuus speratur adventus, minus scribo. Quod autem in scribendo fuerim negligens, donabis hoc egroto. Suplebo deinceps defectum, si Deus voluerit melius habens, idque curabo, ne umquam rebus tuis me sciente desit aliquid. Iam olim intelliges, quam sincero te coluerim animo, quantum etiam ex te exspectavi amicum.
Iam supremum me cruciat non posse tuum praestolare adventum, placuit enim maiestati regiae me in Italiam summittere. Intelliges tu ex domino Cricio hanc provinciam me non affectasse. Me enim absente sic decretum est, quamquam interim non dico ad eam inopiam maiestatem regiam redactam, ut cogatur rogare eum, qui multis nominibus multis sit inferior, saltem eruditione atque ingenii dotibus. Ceterum ubi ad diligentiam ac fidelitatem ventum erit nemini cessunt. Instabant fortasse alii, sed ita utrique maiestati collibitum est. Vado igitur utinam bonis avibus et sospitem me Deus faciat reducem. Dispensationem tuam (ut vocant) de non promovendo triennio apud puerum meum, qui regestra me absente curat, reperies. Nova hinc ad te nulla scribo, quod omnia statim ipse videbis. Daturus sum ad te postea epistulas, quas nisi extra te abieris, paccato animo leges. Non vellicabo aures, non gravabo amicum, non rogabo suffragia. Utrum hoc acturus, ut rependam laborem Hispanicum tibi et te servem dignum certe amicum perque te alios.
Vale et me tuum ama.
Si scribere continget aulaeque nostrae faciem depingere, curam Ioanni Lonbock puero meo consignes, missurus est iste mihi.
Cracoviae, 16 Junii 1523.
Tuus integerrimus Iodocus Ludovicus Decius