Reverendo in Christro Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus Dei gratia rex Poloniae⌋, magnus dux Lithuaniae {Lithuaniae}, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Quem anulum, quoniam, viciatus cum esset, eum refici opportebat, Paternitati Vestrae 1538-05-18–1538-05-19⌊nudius tertius1538-05-18–1538-05-19⌋ non miseramus, eum reddet illi hic cubicularius noster, serenissimi ⌊filii nostri⌋ nomine ⌊sponsae⌋ suae perferendum. Sed cum nomine serenissimi ⌊filii⌋ ad serenissimum ⌊Romanorum regem⌋ litterae scriptae sunt fidei, quibus ab eius maiestate postulat, ut Paternitem Vestram quaedam dicentem benigne audiat. Mandata in hoc alia non erunt, quam ut ⌊eius maiestatem⌋ serenissimi ⌊filii nostri⌋ nomine salutet, studium illius et amorem deferat ac alia id genus narret, quibus amor et amicitia conciliari solent.
Sed et serenissima ⌊coniunx⌋ nostra dat nonnihil negotii de piscina Wrobloviensi[1], quam in finibus ⌊Slesiae⌋ tenet. Quid tamen confici sibi velit ex his, quae cum praesentibus annotata mittimus, Paternitas Vestra cognoscet. Itaque negotium hoc prope confectum Paternitas Vestra absolvendum curabit, pro gratia nostra et officio suo factura. Quam bene valere optamus.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die XXI-a mensis Maii anno Domini M D XXXVIII-o.
Ad mandatum sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ proprium
⌊Sigismundus rex⌋ subscripsit
[1 ] The ponds set up by the queen Bona in her estate in ⌊Wróblowice⌋ near ⌊Wrocław⌋