Accepi ⌊⌋ tuas, Praesul Reverendissime, quae mihi gratiores et iucundiores fuerunt, quo magis expectatae. His ordine, ut videre velle, respondebo. Primo quod ⌊Isabellam⌋ socrum incusas ad tuas litteras connivisse ⌊filiam⌋que tuam vendere voluisse et reliqua, quae de
multis criminibus unum reprehendis, nihil ad me attinent, qui contemplatione tui omnia candido sinceroque animo agebam, non ex compacto, ut reris, quasi ego ⌊illi⌋ suaderem, ne tibi petenti ⌊filiam⌋ redderet et alia, quae ne per somnium quidem cogitavi, persancte iuro. Hoc item contestatum vellens, me nullas hactenus litteras tuas vidisse praeter ultimas ⌊⌋ socrui ⌊Isabellae⌋ redditas triduo ante ⌊⌋, quibus aliud fortasse astu agens, alienam ⌊filiam⌋ tuam dicebas. Quod ⌊Isabella⌋ iniquo animo accipiens indignatione rei percussa, flens obtestansque, dum se de hoc
apud me expurgaret timens, ne a proposito resilirem, iussi illam aequanimem esse, cum vel a me uno falsum convinceretur, qui citius
deieraturus eram me non esse Gratianum, illam autem Isabellam, quam ⌊puellam⌋
tuam non esse, adeo iudicio omnium, qui te noramus, non solum facie gestu incessu et reliquis corporis lineamentis, sed mehercle moribus et cogitationibus te refert.
Proinde huius rei secura, cetera ad ⌊Germanos⌋ referret, quibus cum ipse insciis ⌊matre⌋ et ⌊filia⌋ coniugium tractabam, ad quod iam inde a principio ab ipsismet Germanis instigatus et allectus eram. Qua de re Deum Optimum Maximum cf. Vulg. Sap 1.6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor ⌊scrutatorem cordis et renumcf. Vulg. Sap 1.6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor ⌋
hominesque ipsos mihi tibique notos opere magis, quam verbis, sum testificatus. Nempe haec omnia eo tendunt, ut dicas assensu tuo exspectato oportuisse. Quem si hactenus exspectassemus, priusquam litterae nostrae ad te pervenissent, priusquam responsum et
assensum, quem dicis, habuissemus, iam ⌊mater⌋ perditissima ⌊filiam⌋ perdidisset, si non
alias, at certe moribus corruptis, cum praecipue in ea esset puella aetate constituta, quae posset vel ad vitia apud matrem pessime moratam, vel ad
virtutes apud optimam ⌊socrum⌋, qualem nunc habet, facile informari et habitum sumere.
Alioquin exspectaturus eram aequo animo istum consensum, si recte memini per
meas primas ⌊⌋ abs te petitum, quas trinis exemplis fateris accepisse, maxime cum tunc temporis ⌊filia⌋ tua id esset aetatis, quae me non ad amorem et libidinem propter formam, sed potius ad misericordiam sui propter pietatem Christianam paternamque amicitiam simplicitatemque morum invitare potuisset. Quibus et aliis id genus, dum modis
omnibus prospicio, nullis sumptibus peperci idque cum vilius a ⌊matre⌋
pessima pauperrima pecuniaeque avidissima emere in concubinam possem, quam in coniugem redimere. Siquidem invitus dicam id, quod ab aliis malim acciperes: ab eo die, quo
primum ⌊Isabellae⌋ socrus domum hospes sum ingressus, id est ab hinc duobus annis, mille fere ducatorum sumptus feci in alendis utrisque cum familia, in ducenda ⌊uxore⌋, in elocanda matre a me tantum vestibus suppellectilibus utensilibusque adiuta,
et aliis expensis faciundis, quas mihi subire necessum fuit cupienti tuo meoque honori satisfacere. Hinc nimirum est aut nusquam alibi, quod ⌊filiam⌋ tuam sponsam mihi per annum et apud ⌊matrem⌋ meam in ⌊vico⌋ agentem ducere de more distulerim et modis legitimis, id est in facie ecclesiae, matrimonium celebrare. Quod iam Deo auspice et Virgine Deipara, ut tibi morem gererem, in vico nostro ⌊Pozaldes⌋ in publica ecclesia magnifice et sumptuose ad XII Calendas Iunias
celebravimus convocatis ad nuptias ⌊Germanis⌋[2], consanguineis affinibus et amicis omnibus atque adeo universo populo, quantuluscumque est. De coniugis institutione nihil est, quod labores, quandoquidem iam
inde a festo Divi Petri, quo die a domo materna abducta ad hospitium
⌊Fuggerorum⌋, ubi sponsalia celebravimus, tradita ⌊matri⌋ meae fuerit sitque apud illam perpetuo in ⌊vico⌋, ne latum quidem pedem discedens. ⌊Quae⌋ ab eadem informata ad omnes actus vitae honestissimos per omnia ⌊socrum⌋
aemulari studet. Qua de re ⌊mater⌋ ad te ⌊⌋ et in praesentia ⌊⌋. Sed quoniam tibi non iniucundum auditu fore arbitror, accipe quibus exercitiis ⌊filia⌋ tua apud ⌊matrem⌋ meam diem transigat. Mane simul atque experrecta est vel a ⌊matre⌋ apud quam dormit excitata, id fit ad sextam fere, surgit e lecto flexisque genibus ante altare, quod in cubili habet, agit gratias benignitati Divinae pro beneficiis in se collatis preculas aliquot ore iaculans. Postea a ⌊matre⌋ compta et ornata incipit recitare in horis Officium Divae Virginis ad illam horam, qua pulsatis nolis de more patrio ad sacrum vocantur. Tunc ⌊mater⌋ et ⌊ipsa⌋ templum petunt rebus sacris operam daturae, a quibus illae totum diem felicem auspicantur. Domum reversa sumit ientaculum, inde ad munia domestica obeunda se confert, acu vel suens aliqua vel pingens, tametsi hoc parcius ⌊mater⌋ permittit propter caesios oculos, quibus ⌊illa⌋ parum prospectans non satis assequitur. Deinde revocata ad prandium cum ⌊matre⌋ et ⌊sororcula⌋ accumbens sumit illud frugale sane et moderatum, quale solet esse viduarum honestarum, quibus nihil opus lege Faunia[3]. A prandio lusu quopiam honesto animum laxat cum ⌊sororcula⌋ mea sacris initianda coetanea sibi, quam sociam et sodalem iucundissimam omniumque rerum participem sibi assumpsit, delectata nimirum similitudine studiorum iuxta illud ⌊Plutarchi⌋:
cf. Plut. Mor. 51 E; Adagia 121 Simile gaudet simili ⌊
γέρων γέροντι γλωτταν ηδίστην έχει,
παις παιδί, και γυναικι πρόσφορον γυνή,
νοσων τ’ ανηρ νοσουντι, και δισπραξία
ληφθεις επωδός εστι τω πειρομένω.
cf. Plut. Mor. 51 E; Adagia 121 Simile gaudet simili ⌋
Hora tertia pomeridiana ⌊utraque⌋ ad studium litterarum evocata, a puero consanguineo nostro ducta, per unam aut alteram horam in litteris detinentur
vel libros aliquot graviorum auctorum et moribus convenientissimos legendo, cuiusmodi est ⌊Vives⌋ De institutione feminae Christianae, ⌊Hieronymi⌋ epistolae et alia huiusmodi aut certe calamo pingendo characteres meos imitatur. Qua in re quantum profecerit, ex ⌊⌋ ⌊ipsius⌋ autographis ad te missis potes conicere, cum antea apud matrem ⌊Isabellam⌋ plane rudis omnium harum rerum esset. Postea linum calathosque reposcens sumpto colo cum ⌊sororcula⌋ certatim contendit, utra prior pensum absolvat carmina aliqua Hispana ore cantillans, per quae nimirum labor fallatur decipiaturque. Finita cena iubentur a ⌊matre⌋,
tum ⌊ipsa⌋, tum ⌊sororcula⌋, in codice Evangeliorum aut Vitis Sanctorum Patrum aliqua alternatim recitare, donec hora evocat ad cubandum. Ibi rursus ante altare, candelis cereis incensis, preces aliquot Christo et Divis peculiares effundit. Deinde lectum ingressa media inter ⌊matrem⌋ et ⌊sororculam⌋ cubat, ubi etiam dictante matre conceptis verbis aliquoties Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam proferunt, dum a somno paulatim obrepente opprimitur. Sicque omnes suaviter dormiunt, quoad cf. 1.13, 1-2 Iam super oceanum venit a seniore marito / flava pruinoso quae vehit axe diem ⌊iam super oceano venit a seniore marito flava pruinoso quae vehit axe diemcf. 1.13, 1-2 Iam super oceanum venit a seniore marito / flava pruinoso quae vehit axe diem ⌋. Atque ad hunc modum ⌊filia⌋ tua instituitur et educatur apud ⌊matrem⌋ meam,
feminam honestissimam et prudentissimam et quae iuxta ⌊Homerum⌋:
cf. Ilias 1.70 ὃς ἤιδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα ⌊ἤδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσόμενα πρό τ᾽ ἐόνταcf. Ilias 1.70 ὃς ἤιδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα ⌋
ac plane viraginem. ⌊Cuius⌋ ingenium vel ex hoc conicere licet, quod in
expeditione belli ⌊Navarrae⌋, cum ⌊maritus⌋ praefectus tormentorum et machinarum bellicarum
aeger pedibus in proelio adesse nequisset, ipsa viri munia obiens totum
exercitum ⌊regis⌋ armis ad bellum instruxit ita sapienter, ut nihil ab ea
desideraretur eorum, quae maritus sanus et volens posset praestare. Rursus cum ⌊Hispania⌋
bellis civilibus et intestinis discordiis laboraret, suasit ⌊marito⌋, ut
spretis factionum auctoribus, a quibus magnis praemiis invitabatur,
⌊caesaris⌋ partes decoris sui memor sequeretur. ⌊Ipsa⌋ patriis bonis et fortunis posthabitis honestati et decoro per tela per hostes ⌊maritum⌋ secuta ad duces regios se contulit, a quibus et postea a ⌊caesare⌋ tum vir, tum ipsa, laudati praemiis etiam affecti domum sunt reversi. Post ⌊mariti⌋ obitum, cum se rus ad vitam quietam contulisset, evocata ab
⌊augusta⌋ coacta fuit munus administrare, quoad ⌊filius⌋ per aetatem capere posset.
Haec idcirco ad te scribo, ut cognoscas, apud qualem ⌊socrum⌋ ⌊filia⌋ tua vitam degat. De stipendio ⌊regis⌋ in aula dicis ⌊Fabianum⌋ mecum acturum, quem per litteras ultro citroque missas tantum novi. Iam pridem ⌊ille⌋ ad vos rediit negotiis, ut audio, ex sententia confectis. Quare in hac parte nihil est, quod tua opera et adminiculum laboret, nisi forte quid amplius serenissimus ⌊rex⌋ in hac
⌊augustae⌋ aula habeat, quod a me velit curari, vel saltem cupidus rerum novarum
optarit a me saepe ad se scribi, quae apud nostrates cotidie nova habeantur
vel ex ⌊Indis⌋, vel alicunde. Pro quibus stipendii vel potius beneficii nomine aliquid mihi quotannis conferret. Hoc autem ideo dico, quod mihi perpetuo propter meum munus in ⌊augustae⌋ aula sit agendum, a qua ⌊caesar⌋ plerumque abesse solet.
De ⌊socrus Isabellae⌋ coniugio credo te certiorem factum per me et ⌊Germanos⌋ omnes, quod tamen altius repetam. Posteaquam ⌊filiam⌋ tuam a ⌊matre⌋ abductam in ⌊vicum⌋ ad domum ⌊matris⌋ misi, ubi nullus esset castis iuvenum corruptor in agris, coepi studiosius socrum observare quam antea, honores maximos illi habens, quibus vel invita redundaret. Proinde curabam optimas quasque matronas et feminas ad ⌊illam⌋ frequenter commeare, quae sese de industria ingerentes ducebant ad templum ac reducebant domum, subinde illi referentes timorem Dei, proprium decus et alia, quorum exspectationem sustinebat, cui necesse erat respondere, cum me generum affinesque honestissimos per ⌊filiae⌋ conubium nacta esset. His atque aliis hoc genus salubribus monitis, cum illius animum alioquin depravatum correctum et castigatum quadamtenus animadvertissem, ipsamque ⌊Isabellam⌋ magis dicto audientem et reverentem me conspexissem, decantavi illi ⌊Pythagorae⌋ sententiam, quam ⌊Plutarchus⌋ in commentario de exilio refert:
cf. Plut. Mor. 602 C ἑλοῦ βίον ἄριστον, ἡδὺν δ᾽ αὐτὸν ἡσυνήθεια ποιήσει ⌊έλου βίον τον άριστον ηδυν δε αυτον συνήθεια ποιήσειcf. Plut. Mor. 602 C ἑλοῦ βίον ἄριστον, ἡδὺν δ᾽ αὐτὸν ἡσυνήθεια ποιήσει ⌋. Cui opera consilio re non eram defuturus. Itaque partiti officium secundum diffinitionem Tullianam
cf. Cic. Off. 1.10 Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. ⌊ex duobus honestis et utilibus utrum honestius et utiliuscf. Cic. Off. 1.10 Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. ⌋, an quod in aula apud aliquam comitissam ducissamve aut alioqui excellentem dignitate matronam haberet locum, quod mihi non erat admodum difficile, an quod nuberet marito, quem honestiorem et commodiorem despiceremus. Superius displicuit, quod aetas adhuc integra facies honesta mores lasciviores viderentur refragari, praecipue cum vita licentiosior non cotinuo posset reprimi ad tam subitam mutationem faciendam, ex domo libera ad claustrum honestissimarum matronarum, quod aliam vitam adfert, alios mores postulat. Itaque cum videretur facilius marito quam dominae quantumvis gravi obsecutura, maritum illi delegimus. Is est vir quidam nomine ⌊Martinus Navarrus⌋, oriundus e ⌊Navarra⌋, consobrinus ⌊doctoris Navarri⌋ ius pontificium ⌊Salamanticae⌋ profitentis, qui primam cathedram, id est primos honores et amplius stipendium ceteris professoribus illic habet. Porro ipse ⌊Martinus⌋ agit ⌊Salamanticae⌋ praefectus equorum domini ⌊Iacobi de Azevedo⌋
filii ⌊archiepiscopi Toletani⌋ defuncti, tibi non ignoti. Cui ⌊pater⌋ archiepiscopus redditus decem millium ducatorum reliquit. ⌊Hunc⌋ ex ⌊Italia⌋ cum hero suo domino ⌊Iacobo⌋ redeuntem e bello, iam diu ⌊socrui⌋ notum, conciliavi ratione et casu in tempore utrumque adoriens, quod rerum omnium est primum. Nam cum ipse dominus ⌊Iacobus⌋ ex ⌊Salamantica⌋ huc ad tractandas lites veniret, dominus ⌊Ioannes Tavera⌋ sobrinus reverendissimi ⌊cardinalis Toletani⌋ mihi amicissimus et ego convenimus ipsum Dominum Iacobum nomine cardinalis et patrui mei licentiati ⌊Aldereti⌋ suppremi senatus consulis rogantes, uti coniugium ⌊Martini⌋ sui cum domina ⌊Isabella⌋ socru ineundum boni consuleret atque adeo iuvaret. ⌊Ille⌋ gavisus datam occasionem, qua posset
et ⌊cardinali⌋ et ⌊patruo⌋ meo licentiato gratum facere eo potissimum tempore, quo
suffragio et opera eorum propitia, ut cum maxime egeret, laetus nuntium meum accepit
petitis annuens atque insuper illis plura adiecit. Igitur ⌊Salamanticam⌋ reversus fecit copiam ⌊Martino⌋ suo redeundi ad praescriptum diem, quo
constitueramus nuptias. Venitque ⌊Pozaldes⌋ ad domum ⌊matris⌋, quo
ipse iam ⌊socrum⌋ praemiseram.
Ibi postquam omnes convenissemus ad Idus Novembris pulsatis de more campanis aliisque sollemnibus peractis, sponsalia celebravimus, propediem nuptias celebraturi. Quod paucis diebus,
quibus haec acta sunt, ⌊Salamanticae⌋ est factum, quo una cum ⌊marito⌋ ⌊eam⌋ deduximus, praetereuntes oppidum ⌊Metinae⌋, ubi ⌊Germanos⌋ omnes tuos amicos in nundinis agentes obiter salutavimus. A quibus haec omnia te accepisse verisimile est, si modo fidem adhibeas auditis. Adeo tibi
cf. Hor. Ars 180 segnius inritant animos demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator ⌊segnius irritant animum demissa per aures, quam quae sunt oculis subiecta et quae ipse sibi tradit spectatorcf. Hor. Ars 180 segnius inritant animos demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator ⌋. Agitque in praesentiarum ⌊Salamanticae⌋ post illa apud maritum ⌊Martinum⌋, qui eam amat et suspicit perinde ac si semper castius ⌊Penelope⌋ vixisset. Saepius dominum ⌊Iacobum de Azeuedo⌋ saluto per litteras commendans eidem utrumque, itidem facio et ipsos ⌊Martinum⌋ et ⌊socrum⌋ iubens de te bene sperare, quam spem illis firmavi, postquam litteras tuas accepi, quibus socrui frugi aliquid a te tuto exspectare promittis. Quod sane nunc re praestare potes semel tantum ⌊illis⌋ largiens, quanto annuam pensionem a te oblatam redimere posses vel sumptus, quibus eidem eras suppeditaturus. Quandoquidem ⌊illa⌋ iam nupta non solum rediit ad bonam frugem, sed manet frugi, manebitque ad me recipio, tantisper saltem dum ⌊maritus⌋ illi superstes sit, vir sane ingenuus optimus et strennuus et qui, ut ⌊Plutarchus⌋ de ⌊Marco Crasso⌋ dicit,
cf. Plut. Paral. Nicias. Marcus Crassus. Niciae cum Crasso comparatio; Hor. S. 1.4.34 faenum habet in cornu ⌊foenum
habet in cornucf. Plut. Paral. Nicias. Marcus Crassus. Niciae cum Crasso comparatio; Hor. S. 1.4.34 faenum habet in cornu ⌋. Quod autem occupatus sis mittendo auro ad ⌊urbem⌋ pro
translatione ⌊ecclesiae Varmiensi⌋, ad quam es postulatus, tibi felix faustumque precor, eumque honorem tibi Deum Optimum Maximum fortunare et augere opto, atque a te pro tua dignitate diutissime administrari.
Venio nunc ad ⌊⌋ tua manu scriptas, quibus me latere non vis
nomine dotis nihil mihi debitum iri ⌊matris⌋ ⌊sponsae⌋ potissimum causa. Iam tibi praedictum huius iniuriam me non tangere, sed neque ⌊filiam⌋ innocentem, quae vel hac felicitatis praerogativa favorem tuum demeruisse potuit, quod praematuri coniugii beneficio a ⌊matre⌋ se emanciparit liberaretque priusquam in aliquem casum incideret, quo se et genus dehonestaret. Cum praeterea iure divino canonico nec civili, cuius non omnino expertes sumus,
cf. Vulg. Ez 18.19-20 non portavit filius iniquitatem patris / videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est / omnia praecepta mea custodivit et fecit illa / vita vivet / anima quae peccaverit ipsa morietur / filius non portabit iniquitatem patris / et pater non portabit iniquitatem filii / iustitia iusti super eum erit / et impietas impii erit super eum ⌊filius non debeat iniquitatem patris portarecf. Vulg. Ez 18.19-20 non portavit filius iniquitatem patris / videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est / omnia praecepta mea custodivit et fecit illa / vita vivet / anima quae peccaverit ipsa morietur / filius non portabit iniquitatem patris / et pater non portabit iniquitatem filii / iustitia iusti super eum erit / et impietas impii erit super eum ⌋ nec alterius parentis odio praegravari, aut ex alterius odio debita naturae privari munificentia. Cuius rei exemplis supersedeo, ne videar verba doctorum tibi referre, contentus unico dicto nostri ⌊Senecae⌋ philosophi gravissimi, qui in primo libro De Clementia ad ⌊Neronem⌋ caesarem scribens dicit:
cf. Sen. Cl. 1.14.1 ⌊Numquid
aliquis sanus filium a prima offensa exheredat; nisi magnae et multae iniuriae
patientiam evicerint, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non
accedit ad decretorium stilum.cf. Sen. Cl. 1.14.1 ⌋
cf. Sen. Cl. 1.14.2 ⌊Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui
remedia consumpsit.cf. Sen. Cl. 1.14.2 ⌋
Verum cum tuis litteris, aperte rem loquens ostendas te in praesentia ita esse animatum, ut nihil nisi ex mera liberalitate, beneficentia et munificentia tua sis praestiturus, agam tecum aequo et bono, reliquisve p[a]rtibus iuris potius quam iure ipso, teque posthac consumato matrimonio non de stipulatu sed de spontanea pollicitatione appellabo, cum mihi tantum hac tuis litteris caveris, quas domi ceu syngraphas incolumes asservo, tamquam nomen locupletis debitoris, cuius diem caedere gaudeo, venire tamen optarim.
Reliqua omnia a domino ⌊Gaspare Vayler⌋ accipies, qui omnibus negotiis non solum interfuit, sed profuit, siquidem et
domi ipsius hic sponsalia sunt celebrata et nudiustertius Gaspar ipse atque ⌊Sebastianus Curz⌋, paranymphus meus futurus ⌊Christophorus Curz⌋ et alii ⌊Germani⌋ comitati sunt me per dispositos equos ad ⌊vicum⌋ usque, suaque praesentia nuptias meas cohonestarunt. Venit et eo ad nuptias ex ⌊Salamantica⌋ socrus ⌊Isabella⌋, quae ad te scribit ⌊⌋ Hispanas. Quibus inter alia corrigit verba illa mea circumscripta, ubi moneo te semel illi tantum missum ire, quanto annua pensio redimeretur, dicens me nihil determinatum debuisse ad te scribere, qui, si te bene novit, nolles liberalitati aut munificentiae tuae leges praescribi. Proinde quidquid in ⌊eandem⌋ et ⌊maritum⌋ quovis
nomine erogaris, hilares et gratias agentes
accipient.
Idcirco a me viginti illos aureos accepturi, tibi debebunt. Per dominum ⌊Gasparem Vayler⌋ mitto tibi ⌊⌋ et ⌊Isabellae⌋ item socrus missurus propediem et
aliud de nobilitate mei generis, quod tibi fortasse non erit iniucundum.
Vale, Praesul Reverendissime, et nobis omnibus, si voles, rescribe etiam Latine perque manus Fuggerorum aut Ioannis Antonii de Taxis, quas litteras scripseris, et alia mitte. Vale iterum.