Letter #1864
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-30
received [1538]-06-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ea, qua par erat, veneratione accepi. Quae cum gratiae cuiusdam illius in me et benevolentiae testes esse viderentur, incredibilem in modum animum exhilararunt meum. Non potui enim non gaudere, cum me spe et opinione mea de Reverendissima Dominatione Vestra non esse frustratum intelligerem.
Ego vero, qua fui semper observantia erga Reverendissimam Dominationem Vestram, ad eam ut cumulus aliquis accedat, curabo, atque pro virili mea contendam et elaborabo, ut Reverendissimam Dominationem Vestram hac me humanitate beneficentiaque complexam esse minime paeniteat.
Huc rem spectare video, ut velim nolim in aula me regia versari sit necesse. Habitura itaque est Reverendissima Dominatio Vestra servum sibi addictissimum, cui, quidvis imperet, licebit. Dabitur a me opera, ut fidem, diligentiam, summamque alacritatem in mandatis Reverendissimae Dominationis Vestrae exhauriendis in me desiderare non possit.
Cui me servitutemque meam etiam atque etiam diligenter commendo. Deum precor, ut illam quam diutissime servet incolumem ac felicem.
Cracovia, tertio Calendas Iunii 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servus addictissimus Stanislaus Hosius