Quid novi iam parit ⌊Italia⌋ aut parturit , paucis aperiam. Fuerat per praeteritam hiemem magna formido per eandem ⌊Italiam⌋, ne ⌊Turca⌋ insuperabili potentia succinctus eam penitus desolaret. Proinde non parvae pecuniae exactae et congregatae sunt pro milite, qui ⌊hostem⌋ tam potentem a finibus ⌊Italiae⌋ coerceret. Nunc autem deprehendimus verum esse, quod pueri canunt: „Saepe facit nimios causa pusilla metus”. Nam tota classis Turcica (si praesens fama vera est) vix stain⌈[) vix]) vix stain⌉ numerum centum triremium explevit, quae tamen nunc revocata dicitu stain⌈[dicitu]dicitu stain⌉r ob insultum ⌊regis Persarum⌋, a quo ⌊Turcus⌋ digna factis recipere solet dormientibus principibus Christianis, qui Christi adversarium ab ovili Christiano reprimere deberent etc. Sed duo maxima remedia iam praeparari videntur contra domesticos et extraneos Christi inimicos, primum in conventu Nyssensi in ⌊ducatu Sabaudiae⌋, ubi nunc ⌊papa⌋ constitutus ⌊caesarem⌋ et ⌊Gallum⌋ ibidem etiam praesentes ad concordiam reducere conatur stain⌈[reducere conatur]reducere conatur stain⌉ etc., alterum in concilio generali, quod nunc felici auspicio hic ⌊Vincentiae⌋ inchoatum est. Nam XII die transacti mensis Mai tres reverendissimi domini legati cardinales, videlicet ⌊Campegius⌋, ⌊Simoneta⌋, ⌊Brundusinus⌋, solemniter a clero et populo in hanc civitatem introducti, principium gloriosum dederunt tam sancto et necessario concilio generali, ad cuius felicem consumationem et continuationem merito convenire deberent omnes pontifices, quibus Christiana fides sanguine et vita carior est etc.
Haec de concilii principio, quod cum continuatum fuerit, continuabo et ego scripta mea, ne Reverendissima Dominatio Vestra ignara sit earum rerum, quae hic aguntur, nec intendo me hinc transferre ante finem mensis Septembris. Et si interea voluerit Reverendissima Dominatio Vestra per me hic aliquid fieri, conabor me diligentem exsecutorem in omnibus exhibere.
Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra et me (ut semper facit) suo fraterno amore prosequatur.