Letter #1865
Ioannes MAGNUS to Ioannes DANTISCUSVicenza, 1538-05-30
received [1538]-09-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico et fratri suo carissimo et honoran(do) or honoran(dissimo)⌈honoran(do)honoran(do) or honoran(dissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac frater carissime et honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Salutem et omnem felicitatem.
Quid novi iam parit Italia aut parturit , paucis aperiam. Fuerat per praeteritam hiemem magna formido per eandem Italiam, ne Turca insuperabili potentia succinctus eam penitus desolaret. Proinde non parvae pecuniae exactae et congregatae sunt pro milite, qui hostem tam potentem a finibus Italiae coerceret. Nunc autem deprehendimus verum esse, quod pueri canunt: „Saepe facit nimios causa pusilla metus”. Nam tota classis Turcica (si praesens fama vera est) vix stain⌈[) vix]) vix stain⌉ numerum centum triremium explevit, quae tamen nunc revocata dicitu stain⌈[dicitu]dicitu stain⌉r ob insultum regis Persarum, a quo Turcus digna factis recipere solet dormientibus principibus Christianis, qui Christi adversarium ab ovili Christiano reprimere deberent etc. Sed duo maxima remedia iam praeparari videntur contra domesticos et extraneos Christi inimicos, primum in conventu Nyssensi in ducatu Sabaudiae, ubi nunc papa constitutus caesarem et Gallum ibidem etiam praesentes ad concordiam reducere conatur stain⌈[reducere conatur]reducere conatur stain⌉ etc., alterum in concilio generali, quod nunc felici auspicio hic Vincentiae inchoatum est. Nam XII die transacti mensis Mai tres reverendissimi domini legati cardinales, videlicet Campegius, Simoneta, Brundusinus, solemniter a clero et populo in hanc civitatem introducti, principium gloriosum dederunt tam sancto et necessario concilio generali, ad cuius felicem consumationem et continuationem merito convenire deberent omnes pontifices, quibus Christiana fides sanguine et vita carior est etc.
Haec de concilii principio, quod cum continuatum fuerit, continuabo et ego scripta mea, ne Reverendissima Dominatio Vestra ignara sit earum rerum, quae hic aguntur, nec intendo me hinc transferre ante finem mensis Septembris. Et si interea voluerit Reverendissima Dominatio Vestra per me hic aliquid fieri, conabor me diligentem exsecutorem in omnibus exhibere.
Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra et me (ut semper facit) suo fraterno amore prosequatur.
Citissime ex Vincentia, paenultima Mai 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater et amicus Iohannes archiepiscopus Upsalensis etc.