Letter #1870
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-07-12
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino et patrono colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Humili praemissa commendatione.
Post Reverendissimae Dominationis Vestrae abitionem nihil accessit, quod ex magnifico domino castellano Gdanensi discere non possit eo excepto, quod 6 mensis huius ex litteris Adami Caroli, serenissimi Romanorum regis secretarii, quem Reverendissima Dominatio Vestra in transactionibus Wratislaviae vidit, ad me datum fuit inter caesarem et Gallorum regem decennales susceptas esse indutias. Quod utinam firmum et reipublicae Christianae salutare sit. Haec Reverendissimam Dominationem Vestram celare nolui.
Quae feliciter et diu valeat solitaque me gratia prosequatur.
Cracoviae, 12 Iulii 38.
Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequiosissimus Iostus Ludovicus scripsit