Letter #1874
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-07-18
received [1538]-07-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine clementissime.
Post servitiorum meorum perpetuum studium.
Dominationem Vestram Reverendissimam feliciter confectis rebus omnibus cum universo comitatu incolumem nobis redditam capitaneo Braunsbergensi mihi nuntiante cognovi et ex animo gavisus sum gratulorque Reverendissimae Dominationi Vestrae, immo et nobis omnibus, eam tam praeclaro legationis munere pro nominis sui ornamento, ecclesiae suae decore ac reipublicae (ut spes est) commodo honorifice functam esse. Quod gaudium Christus solidum nobis esse velit ac diuturnum.
Ceterum litteras super vendita Tollawka sigillo capituli muniri obtinui et, causa pensionis cum domino cantore et Achatio transacta, chyrographum Reverendissimae Dominationis Vestrae percepi. Quod ipse coram, Domino volente, in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae reddam. Possessionem quoque canonicatus pro domino Stanislao Hosio iuxta desiderium Reverendissimae Dominationis Vestrae impetravi. Quod bono illi viro faustum sit et huic ecclesiae frugiferum. Ego vero custodiae possessionem nondum sum assecutus, nec ut assequerer, sollicitavi, nec litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ad hoc negotium commendaticias venerabili capitulo reddidi, quod aequo animo laturam Dominationem Vestram Reverendissimam non dubito, ubi causam delationis et alia, quae ipsa mihi in discessu suo mandaverat, ex me aliquando audire dignata fuerit.
Quod brevi futurum spero, qui mihi certo persuadeo translationis et confirmationis litteras iam tandem in manibus Reverendissimae Dominationis Vestrae esse, ut subditorum iuramenta aliquando sint exigenda, quandoquidem Fabianus de Voynau hac cum Fabiano Zema nuper proficiscens dixerat Romanas quasdam litteras Cracoviam se praesente allatas fuisse, quamvis affirmare non ausit eas esse, quas tanto iam tempore Dominatio Vestra Reverendissima cum reverendissimo domino Culmensi exspectavit.
Cuius paterno favori et gratiae me devote commendo cuique divinum favorem cum felicitate ac dignitatis incremento precor.
Ex Frauenburg, 18 Iulii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosus servitor Felix Reich