Letter #188
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1523-10-22
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili Domino Ioanni Dantisco secretario regio, amico dilecto
Nobilis Domine, amice dilectissime,
Mirum, quomodo tu, qui tam vastum pelagus nuper intrepidus enavigaveris iamque paene portum teneres, levi admodum aura viceversa in eundem oceanum, ne dicam in ignobilissimas paludes, recidisti. Accepi enim heri tuas litteras, quibus scribis, ad Columbam tuam et tandem nescio ad quas terras te recipere velle viderisque tibi te id iustis causis facturum, et nescio, quomodo tibi tam subito excidit, quod tecum Cracoviae in discessu conferebam, videlicet me vivo in huius principis curia te neutiquam casurum.
Locutus sum eo ipso die cum maiestate regia de toto negotio tuo, pro[ut] scripsisti, respondit sua maiestas tecum calculum nondum factum fuisse, [at]tamen in omnem eventum centum florenos tibi pro viatico ad c[onven]tum hunc numerari iussisse. Quare causari desinas, ita censeo, et quam ocius te huc ad nos confer. ... habebis et equorum servitium, neque merito stipendio fraudaberis et patrocinio meo non destitueris.
Vale.
Datae Pÿotrcoviae, XXII Octobris, anno Domini M-o D-o XXIII-o.