Letter #1880
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-07-26
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patri meo clementissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Redditis iam tandem Romanis litteris, quod equidem Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor, sublata sunt etiam impedimenta accipiendae per me possessionis custodiae. Verum quia commendatitiae Reverendissimae Dominationis Vestrae pro me in hac causa ante ipsius discessum ad venerabile capitulum, datis necdum tamen, ut proximo scripsi, redditis, vetustae sunt et pleraque alia continent cum hoc negotio parum convenientia, eas adhuc obsignatas cum regiis in causa domini Stanislai Hosii remitto diligenter orans, ut novas prioribus similes iuxta inditum exemplum accipere merear a Reverendissima Dominatione Vestra, fortunarum mearum amplissimo patrono et maecenati.
Cui me cum obsequiis meis devotissime commendo.
Ex Frawenburg, 26 Iulii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis capellanus Felix Reich