Letter #1888
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-08-01
received [1538]-08-02 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae nudiustertius, quemadmodum a Sculteto fuerim acceptus. Sed eram tum commotior. Cum autem sciat Reverendissima Dominatio Vestra primos motus in potestate nostra non esse, quaeso, ignoscat mihi, si quid de controverso homine scriptum est a me asperius, quam natura mea ferre videtur. Cui ego libenter fuissem obsecutus, nisi vicisset animum meum illius importunitas. Neque tam me movit ea, quae mihi, quam quae Vestrae Reverendissimae Dominationi ac venerabili capitulo illius fit iniuria. Quam si non leviter ferre visum erit Reverendissimae Dominationi Vestrae, quaeso, ut dare mihi velit litteras ad serenissimam maiestatem regiam, quibus, quae facta sint ab isto Sculteto, describat causamque meam serenissimae maiestati eius commendet. Quamvis enim sat sciam, non defuturos mihi in aula patronos, qui mei propugnationem contra Scultetum libenter suscipiant, tamen magnum pondus allaturas intelligo litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, cuius, pro eo ac meretur, magna est apud serenissimam maiestatem regiam auctoritas. Sed et sanctissimo domino nostro aut cardinali protectori, aut utrique, si fieri posset, ut scribere dignetur in hac ipsa causa, maiorem in modum peto. Quod si ita facere visum erit Reverendissimae Dominationi Vestrae, poterit litteras has suas in manus domini electi Culmensis episcopi mittere, a quo eas repetam, ubi ad eum, Deo bene iuvante, pervenero.
Non possum me Reverendissimae Dominationi Vestrae multis verbis vendicare, sed, si quando opera servituteque mea uti volet Reverendissima Dominatio Vestra, gratum et memorem me cognoscet atque illud re ipsa intelliget nihil aeque in potestate esse Reverendissimae Dominationis Vestrae atque ego et sum, et futurus sum semper.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime incolumem conservet. Cuius me favori, gratiae patrocinioque commendo.
Varmiae, Calendis Augusti 1538.
Postscript:
Mihi ratio non deesset, qua Scultetum de s[uo] canonicatu in discrimen adducerem et iam, quemadmodum ille ait, pedum visa est via, sed nolo nimium dolori meo paruisse vider[i] neque faciam quicquam, nisi de sententia voluntateque Reverendissimae Dominationis Vestrae, a qua et consili[um], et auxilium exspecto.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiensis