Reverendissime Domine, domine colendissime.
Post mei meorumque servitiorum commendationem.
Quemadmodum scripserat ad me Vestra Reverendissima Dominatio, interponerem partes meas ad ⌊maiestatem regiam⌋, quo transponeretur conventus terrarum istarum Prussiae in aliud tempus. Id diligentissime fieri curavi, quod ⌊sua maiestas⌋ non gravatim facere dignata est, quod hunc conventum in aliud tempus, ad quod Vestra Reverendissima Dominatio postulavit, transposuit. Cuius conventus transpositionis litteras regias Vestrae Reverendissimae Dominationi mitto.
Mitto praeterea litteras confirmationis articulorum per ⌊consiliarios terrarum Prussiae⌋ factorum manu ⌊suae maiestatis⌋ subscriptas Vestrae Reverendissimae Dominationi. Nova, quae hic audiuntur, in praesentiarum nulla iucunda et bona sunt, praeter id quod ⌊palatinus Moldaviae⌋ cum maiestate regia{m} in gratiam rediit. Ferunt enim ⌊Turcarum imperatorem⌋ cum ingentibus copiis ⌊terram Valachiae⌋ intrare illamque velle occupare novumque voievodam cupere instituere. Quod profecto nobis omnibus est auditu acerbum. Avertat clementissimus Deus a nobis hostem improbum et potentissimum. Alia non sunt, quae digna scitu Dominationis Reverendissimae Vestrae iudicarem.
Commendo me iterum atque iterum gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis, quam diutissime valere ex animo desidero.