Non tuae erga me humanitatis oblivione factum est, Amplissime Praesul, quo minus Amplitudini Tuae hactenus scripserim, sed et locorum longinquitas et continuae meae peregrinationes me ab hoc officio facile avertere potuerunt. Quod potui, Amplitudinem Tuam semper gratissimo animo observavi, simulque de omni ipsius successu continue ac diligenter inuestigavi, eidem saepius mecum gratulando de parta sibi iam diu totiesque expetita quiete, nec sine spe datum mihi iri aliquando occasionem, qua ut laborum tuorum ita et ipsius quietis testis esse posim. Nam si continget mihi unquam ⌊Poloniae⌋ fines intrare, vix potero me retinere, quin Amplitudinem Tuam propriis in laribus perquiram visamque. Id unum mihi maxime molestum fuit, quod cum Amplitudo Tua ⌊Vratislaviae⌋ apud ⌊regem⌋ meum fuerit, ego tunc temporis afuerim caruerimque eo vivo aspectu, quem ob meam in te observantiam continue ante oculos habeo. De meo autem statu si Amplitudo Tua quaerit, quod pertinet ad rem familiarem, idem exul sum, qui antea, numquam enim potui a ⌊Venetis⌋ bona mea impetrare praeter summam quandam pecuniarum, quae ex conventione Bononiensi annuatim inter nos extorres dividitur et ne septimam quidem bonorum meorum patrem attingit. A ⌊caesare⌋ suppeditatur mihi ⌊Neapoli⌋ annua pensio 400 ducatorum. A ⌊rege meo⌋ tractor perhumaniter et data meliori fortuna fortasse uberius remunerabor. Habeo a ⌊maiestate sua⌋ capitaneatum Tergestinum, quo interdum e curia defatigatus ad vina pucina secedam. Sed ante aetatem iam senesco ob varias aegritudines ex praeteritis laboribus partas et praesertim quartanam, qua per integrum annum laboravi. Nunc tamen Dei dono liberatus et quamvis gracilior aliquanto redditus, non sum securus, quin iterum pinguescam.
Memini me quondam ab Amplitudine Tua requisitum eidem dedisse exemplum cuiusdam operis ⌊patris⌋ mei bonae memoriae, cui titulus ”Navis Victoria”, de nova navigatione ⌊Hispanorum⌋. Cum autem idem exemplum diu inter scripturas meas quesiverim, numquam potui invenire. Rogo itaque Amplitudinem Tuam atque etiam rogo, ut ex suo exemplari mihi transcribi faciat mittatque quam primum fieri poterit, et dirigat ad manus domini ⌊Georgii Zapkae⌋ vicecancellarii ⌊Regni Bohemiae⌋. Reliquum est, ut me, vere Amplitudinis Tuae mancipium, eidem totum commendem atque tradam, quae felix ac diu valeat.