Letter #1932
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSNiepołomice, 1538-09-27
received [1538]-11-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratioso
Reverendissime Domine, domine gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Voluntati Vestrae Dominationis Reverendissimae meoque promisso satisfaciens, quae in hac curia habentur nova, paucis perstringam.
A die Dominico 15 huius superinscribed⌈15 huius15 huius superinscribed⌉ hic sumus, licet aliter statutum erat, heri enim Cracoviam redire incepimus multi. Instrumenta coquinaria cum cocis omnibusque aliis rebus praemiss<a> erant. Ultimi restarunt principes cum suis, sed volens rex pater omnium nostrum surgere, nequaquam potuit propter humorum fluxum in omnia membra, praesertim in spinam, manus et pedes. Similem dolorem sua maiestas numquam passa est. Numquam sine maximis doloribus tangitur aut movetur. Infirmitas non est cum periculo, ut scimus. Estque sua maiestas corde hilaris, nec sentit dolorem, nisi cum movetur. Utinam cito cum sua maiestate incolume cito liceat Cracoviam hinc abire, sed vix ante medium Novembris(?) Octobris.
De conventu generali nondum quicquam audimus, speramus tamen Cracoviae futurum.
Petrum palatinum Vallachiae Turcae expulerunt de eius dominio, aut potius subditi. Fugiens ad coniugem non est admissus, ubi thesaurum habuit ad hoc, reliquias rerum suarum, quas secum habuit, in finibus boni subditi in praedam acceperunt.
Ex Ungaria varia nova afferuntur, sed incertissima, quae etiam nemo credere vult. Dicebantur 20 millia Hispanorum per Viennam in Ungariam transiisse, de quibus alia nova allata non fuisse 2000. Miror, quod serenissimis principibus nostris nil certis scribatur.
Orator serenissimi regis nostri ex Turcia est in reditu, cum aliis oratoribus Turcae huc missis.
Tartari certo dicuntur traiecisse Nestr fl(uvium) or fl(umen)⌈fl(uvium)fl(uvium) or fl(umen)⌉, quibus it obviam dominus Tarnowski etc. cum militi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉bus. Si Deus nobiscum, quis contra nos? Nil restat scitu dignum.
Iterum me commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae felicissime valeat meque gratia sua prosequatur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ raptim in Niepolomicze, 27 Septembris die sancti Stanislai 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Damerau