Letter #1956
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-10-31
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Etsi dominus Nibschicz clarius omnia sciens, de singulis scripserit, volui tamen voluntati Vestrae Reverendissimae Dominationi satisfacere addereque aliquid de meo statui.
Serenissimi principes nostri feliciter vivunt, audiunt crebro oratores, quos more solito prudenti consilio praemisso expediunt. Tamen senior rex videtur non parum senescere ob hocque parum firmus, quae res forsan locum conventionis mutabit. Cuius rei sunt aliquo modo potentes praecursores in particularibus conventionibus, qui quid statuent, audiemus.
Ex Italia nova scribuntur, quomodo in Curphu convenerint caesaris 50, Venetorum 80 et summi pontificis 32 triremes contra Turcum bene armatae adfuturumque imperatorem cum rege Franciae Neapoli mense Ianuarii. Quod si ita est futurumque sit, audiemus. Incerta ut incerta scribo. Quot praeterea naves illic sint, nescio. Rex iuvenis certo credit regem Franciae comitaturum caesarem.
Rex Ioannes composuit res suas cum Turco Ecchius huc scribit (vidi et legi litteras) eum factum denuo tributarium debereque solvere infra 4 menses trecenta millia ducatorum. Rex autem iuvenis mihi dixit eum non tributum solvere, sed munus tantum dare. Timeo male.
Vosczkowa movet omnem lapidem, sed nihil potest efficere nec efficiet quicquam.
Equum vallachum Vestrae Reverendissimae Dominationis Eichler relictum statui meis adiungere. Fietque ex eo, quod iusserit Vestra Dominatio Reverendissima, cum responsum habuero ad eas, in quibus mihi eum dari, rogo. Interim trahat meum currum mereaturque victum etc.
Scripsi hinc Vestrae Dominationi Reverendissimae ultima Augusti, 10 et 14(!) Septembris, 9 et 20 huius. An litterae omnes reddantur, nescio. Debito meo satisfacio, ut et apud vos sciatur, quid hic agatur.
Cogito hac hieme in Prussiam abire, ut tandem rebus meis aliquando consulam, pertaesus sum aul[a]. Dominus Lipniczki videns me has scribere, sui servitiorumque suorum addi voluit commendationem.
Dominus Fabianus Czema quoque se et servitia sua Vestrae Reverendissimae Dominationi diligenter commendat. Ego cum fratre meo, servitores, osculamur manus Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Quae felicissime valeat.
Datae Cracoviae, ultima Octobris 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Damerau