» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1957

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1538-11-01
            received [1538]-11-09

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 375-378 (325-328)

Prints:
1HE 1 No. 42, p. 64 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime Domine, domine observatisssime.

Officiosissimam servitutis meae commendation[em].

Ago ingentes gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae tantum mea causa laborem susceperit in componenda controversia, quae mihi est cum domino Alexandro de canonicatu et praebenda Varmiensi. Non dubito quin facturus sit promissa; illud vero multo minus dubito, si ex animo rem egerit, quin facile sit effecturus, ut affinis eius lite cedat. Ego vero, etsi iam sumptus nonnullos feci in causam hanc, tamen in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis quietisque et otii causa libenter ei remittam et condonabo, modo ut me ille missum prorsus faciat. Vestrae vero Reverendissimae Dominationi pro hac illius ope atque opera vicissim operam meam omnem servitutemque in perpetuum dedico neque alia in re maiore studio elaborabo, quam ut gratum me illi semper et memorem huius beneficii ostendam.

Novarum rerum hic non multum est. Serenissima maiestas regia, Deo sit gratia, iam prorsus esse videtur restituta, nisi quod pedibus non incedit, non quin possit, sed quod veretur, ne recrudescat dolor, si usa sit pedum officio.

Ex Hungaria nihil affertur, nisi quod Petrus vayvoda dicitur exercitum collegisse velleque eum ex Valachia eicere, qui est ei provinciae a Turcar[um] imperatore praefectus. Deus conatus eius secundet, minus enim esset nobis Petrus hic vicinus metuendus, quam alter ille. Meliorem Valachiae parte[m] ipse sibi Turcarum caesar vendicavit, deteriorem Stephano tradidit.

Hesterno die venit quidam ex Italia. Is narrat supplicationes ubique decret[as] esse pro Christianorum victoria. Nam Andream de Auria cum classe pontificia, imperatoria et Veneta Turcicam classem in quasdam angusti[as] compulisse, ubi velint nolint, cogunt[ur] ei pugnandi copiam facere. Sunt aute[m] numero Turcae multo plures. Deus laetum nobis nuntium concedat. De his, si quae certiora habuero, faciam Vestram Reverendissimam Dominationem certiorem. Cuius me gratiae diligenter commendo.

Deum precor, ut illam in multos ann[os] incolumem et felicem conservet.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130)Stanislaus HosiusStanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130) canonicus Varmiensis

Postscript:

Ita subito mittere chirographum me[um] non est consilium, malo deliberat[us] scribere. Neque enim nescio, cum qu[o] mihi res sit.