Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum ex scheda ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae inclusa anxio eam atque sollicito animo esse accepissem propter rumores, qui de sacra ⌊maiestate regia⌋ falso dissipati fuerunt, omni cunctatione remota scrupulum hunc quam celerrime ex animo Reverendissimae Dominationis Vestrae eximendum putavi misique ita, ut postulavit, nuntium hunc meum, qui per dispositos equos istic ocissime advolaret Vestramque Reverendissimam Dominationem certiorem faceret esse omnia meliora quam vulgo iactata fuerunt. Nam qua valetudine sacram ⌊maiestatem regiam⌋ Vestra Reverendissima Dominatio reliquit, eadem nunc est. Ac laboravit quidem ex pedibus graviter, cum esset in ⌊Niepolomicze⌋, sed multo nunc dolor is factus est remissior hodieque rei divinae in templo nostro interfuit. Iam et color ille pristinus habitudoque corporis prope rediit. Deus Omnipotens servet nobis ⌊maiestatem illius regiam⌋ in longa tempora.
De confirmandis articulis libenter operam meam interposui, cum ut ceterorum ⌊dominorum consiliariorum terrarum Prussiae⌋, tum praecipue ut Vestrae Reverendissimae Dominationis gratiam mihi demererer. Officium hoc meum gratum accidisse gaudeo semperque me deinceps promptum et paratum offero, id ea omnia pro virili mea praestanda, quae Vestram Reverendissimam Dominationem velle intellexero, quaeque ⌊terrarum Prussiae⌋ interesse intellexero.
De reliquis nihil nunc, quod scribam, habeo, nisi quod Reverendissimae Dominationi Vestrae operam meam fidelem et diligentem polliceor. Heri primis tenebris intendentibus redditae mihi sunt ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis. Propter diei sollemnitatem cum sacra ⌊maiestate regia⌋ divinis negotiis praepeditus nihildum locutus sum. Ubi, quae Vestra Reverendissima Dominatio mihi negotia dedit, ea confecero, scribam de rebus omnibus copiosius. Cui ingentes ago gratias, quod mea causa doctorem ⌊Hosium⌋ tam diligenter adiutum voluerit in praebenda hac sua Varmiensi ac perinde id accipio ac si mihi ipsi factum esset. Uno beneficio Reverendissima Dominatio Vestra utrumque sibi devinctissimum reddidit.
Quam Deus in multos annos servet incolumem.