Letter #1971
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-11-07
received [1538]-11-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, maior plurimum observande.
Salutem et perpetuam mei commendationem.
Rogo, non vitio mihi vertat Reverendissima Dominatio Vestra, quod ad nuptialem celebritatem sororis eius non me sistam, studiosus alioqui consectator honoris Reverendissimae Dominationis Vestrae et suorum. Excusationes meas referet Plotowski noster. Erit hic mihi communis laetitia cum Reverendissima Dominatione Vestra, cuius sorori imprecor faustum connubium et fecundos thalamos. Ne tamen nulla re exhilarem convivium, mitto per praesentem quattuor capreolos rogans, ut boni consulat Reverendissima Dominatio Vestra animum meliora nunc non habentis.
Ut bullam iuramenti Reverendissimae Dominationis Vestrae peterem, eo adductus sum, quod onus certificandi papa de praestito iureiurando non iuranti iniunctum est, ut fere solet, sed mihi, qui iuramentum accepi, ad quem etiam bulla est directa, cum in ceteris soleat consecrando dirigi. Ego tamen non aliud, nisi iuramenti exemplum petii, cuius fidem a me aliquando requiri possibile est, de reliquis non laboro.
Commendo me favori et benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus servet salvam diu.
Lubaviae, die VII Novembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae Tidemannus episcopus Culmensis studiosissimus