Letter #198
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-05-03
received Bari, [1524]-06-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico] et egregio viro ... nuntio et oratori ... nostro sincere dilecto
Bari
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice et egregie vir sincere nobis dilecte.
Non miretur Strenuitas Tua ... eidem scripsimus. Commisimus enim magnifico Ludovico [Aliphio] ... collegae suo, ut omnia, quae eidem scripsimus Tuae [ Strenuitati com]municaret et quae nostra negotia concernunt, cum ...geret et exsequeretur. Quemadmodum nostrae voluntatis ... [et] intentionis fuerit, prout ex nostris informationibus intelliget Strenuitas Tua.
Quae bene valeat.
Datae Cracoviae, III Mai MDXXIIII.
Bona regina subscripsit