Letter #1989
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1538-11-16
received [1538]-11-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Cum ex Frawenburck X huius mensis huc proficiscerer, inter eundum calculus ille meus carnifex in Gutstadt feria tertia proxime praeterita totam illam noctem ac diem cum nocte sequente mirabiliter me vexavit, sed nunc benignitate Dei melius habeo, nihilominus itineri propter debilitatem me committere non audeo.
Quapropter quam humillime rogo, Reverendissima Paternitas Vestra non aegre ferat dilationem adventus mei in Heilsberck, feria enim proxima secunda vel ad summum tertia, etsi non magni refert me convivio hoc abesse, tamen ut iussis Reverendissimae Paternitatis Vestrae paream, me in Heilsberck constituar volente Domino.
Interim Reverendissimae Paternitatis Vestrae sponsae et sponso omnia fausta precor et opto, me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae totum commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Datae Allenstein, die 16 mensis Novembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achacius de Trencka