Cum heri ad Dominationem Vestram Reverendissimam absolvissem ⌊⌋, iterum mandatum hoc generale, quod dominus ⌊Costka⌋ ad me misit, relegi repperique ⌊⌋ regias iis iunctas recentiores esse mandato aliquot diebus, et – ni fallor – in se continere, quod contributa pecunia ad ⌊conventum vernum⌋ deferri inibique calculus de illa fieri debeat. Inveniet enim Dominatio Vestra Reverendissima in ⌊⌋, quod ad dominos ⌊palatinos⌋ et fortassis ad Dominationem Vestram Reverendissimam sic scriptum sit, quemadmodum ego ⌊maiestati regiae⌋ scripseram. Quomodo haec habeant, reddat me – quaeso – Dominatio Vestra Reverendissima certiorem. ⌊⌋ domino ⌊Costka⌋, ut in scheda leget.
De re nostra publica, si ad eum modum ad omnia nobis erit connivendum, nihil boni sperare possum. In ⌊Regno⌋ quae iterum turbae fiant et qua salute ⌊serenissima maiestas regia⌋ nititur, in litteris ad me[1] et ex ⌊⌋, quam ⌊cancellarius⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae interpretabitur, abunde cognoscet. cf. Pl. Mer. 830 Dem. Quid illuc est quod ille a me solus se in consilium sevocat? / [iam] non vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; / quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. / Char. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio / de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. ⌊Vereor, ne ⌊illa⌋ etc.cf. Pl. Mer. 830 Dem. Quid illuc est quod ille a me solus se in consilium sevocat? / [iam] non vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; / quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. / Char. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio / de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. ⌋ grande aliquod malum in se et nos excitabit. Plaga Dei est. Videntes non videntes facit. Ego certe parum admodum afficior de iis, quae ⌊⌋ et quae per ⌊Fabianum⌋ mihi ⌊⌋. Domino Deo me commisi, cf. Vulg. Rm 8.8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.; Vulg. Gal 1.10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.; Vulg. 1Th 4. 1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.; Vulg. Hbr 11. 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. ⌊cui utinam placere possim, displicere aliis liberum relinquo etc.cf. Vulg. Rm 8.8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.; Vulg. Gal 1.10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.; Vulg. 1Th 4. 1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.; Vulg. Hbr 11. 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. ⌋
Addidi quosdam ⌊⌋, quorum historia sic habet. Ediderat Monteregius ille ⌊Poliander⌋ epitaphium olim doctoris ⌊Reynecii⌋, cui et ⌊⌋ subscripsi sine meo nomine.[2] Ob illud, ut videri voluit, amice mecum missis ⌊⌋ et versibus expostulavit in iis nuptiis[3], ex quibus non potui mihi temperare, quin in scheda subscriptis versiculis responderem,[4] quod priusquam fecissem, consilium erat petendum. Cum autem factum sit, nihilominus a Dominatione Vestra Reverendissima exspecto iudicium. Scio quidem satius abstinendum fuisse, non tamen potui vel piscem, vel stipitem imitari.
Dominationem Vestram Reverendissimam iterum iterumque sospitem esse et felicem annis plurimis precor cupioque summopere.