Letter #2003
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-12-01
received [1538]-12-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori m paper damaged⌈[tori m]tori m paper damaged⌉odis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.
Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Ea, quae habui in commissis a Vestra Reverendissima Paternitate ad venerabile capitulum et ad dominum custodem, omnia fusissime tuli et dixi. Quod attinet negotium domini doctoris Hosii, vocatus est per nos procuratores dominus Alexander ad discutiendum et finiendum negotium. Qui renuit venire, tantum parvula scheda nos absolvit his verbis:
„De transactione ulteriori facienda mihi nihil constat. Ideo quare Dominationes Vestras gravare debeo, nescio”.
Postea quarta die rogavit me, quod posset instrumentum videre. Ego consilium accipiendo a venerabili domino custode, misi ei instrumentum addita scheda parva:
„Venerabilis Domine Alexander. Pro desiderio Dominationis Vestrae mitto instumentum domini Hosii. Super quo ego et venerabilis dominus custos libenter cum ea tractassemus, sed quia colloquium nostrum refugit, oportebit nos ea de re dominum nostrum reverendissimum reddere certiorem et causam hanc nobis a paternitate sua reverendissima tractandam commissam ad eandem remittere”.
Instrumentum remisit mihi et nil respondit. Remitto instrumentum domino doctori Hosio et venerabilis dominus custos dat informationem domino doctori Hosio, quid facere debeat in curia Romana.
Cum his me et perpetua obsequia mea iterum atque iterum commendo gratiae Vestrae Reverendissimae Paternitatis, optans eandem diu et felicissime vivere.
Datum Warmiae, die prima Decembris anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis