Letter #2004
Nicolaus COPERNICUS to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-12-02
received [1538]-12-04 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime mihique in omnibus observande.
Adhortationem Reverendissimae Dominationis Vestrae paternam satis et plus quam paternam agnosco, quam etiam intimo corde suscepi. Et quamvis prioris illius, quam Reverendissima Dominatio Vestra praesens et in genere habuit, minime oblitus facere volebam, quod monebat, quia tamen non erat facile familiam necessariam ac probam protinus invenire, propositum erat nihilominus citra festa Pascae illi rei finem dare. Iam vero, ne Reverendissima Dominatio Vestra opinetur me perendinationis affectare praetextus, restrinxi terminum ad unum mensem, hoc est usque ad Festa Natalia, neque enim brevior esse potuit, ut Reverendissima Dominatio Vestra perpendere potest. Cupio enim pro posse cavere, ne sim offendiculo bonis omnibus, quanto minus Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae meruit, ut a me revere<a>tur, honoretur et plurimum ametur.
Cui me cum omnibus facultatibus meis devoveo.
Ex Gynopoli, secunda Decembris MDXXXVIII.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae oboedientissimus Nicolaus Copernicus