Letter #2009
Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-12-05
received [1539]-03-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, Domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et felicitatem.
Nobilem dominum Iacobum Elbik civem Gedanensem propter eius singularem virtutem et probitatem ac erga me non vulgaria officia et merita intimo prosequor affectu et amore. Quem una cum eius tota domo in parentelam meam accepi et sacra regia maiestas, dominus noster colendissimus, id ipsum approbavit atque omnibus praerogativis nobilitatis dignum esse censuit.
Quia vero cum Vestra Reverendissima Dominatione vetus mihi familiaritas intercedit et nihil umquam praetermisi, quod ad dignitatem et commodum Vestrae Reverendissimae Dominationis pertinere existimabam, cui opera mea, ut ingenue fatear, usui semper erat. Itaque hunc nobilem dominum Iacobum Elbik civem Gedanensem, gentilem meum, hominem magna probitate ornatum eiusque filium, qui statum spiritualem amplecti decrevit, Vestrae Reverendissimae Dominationi ita commendo, ut nullum magis commendatum esse velim. Rogoque plurimum, dignetur eum numero aliorum, quos unice diligit, asscribere, opera sua adiuvare, quoties Dominationis Vestrae Reverendissimae auxilio indigebit, filiumque eius ad aliquod sacerdotium sua auctoritate et liberalitat[e] promovere. Quod quidem ego facerem et faciam modi[s] omnibus, ubi potero. Sed Vestrae Reverendissimae Dominationis maior est potestas et facultas. Proinde quicquid in rem eorum contulerit, vel mea causa, mihi collatum esse existim[em] et omni studio atque officio referre contendam.
Commendo et me ipsum Vestrae Reverendissimae Dominationi. Quam sanam et felicem diutissime valere vehementer cupio.
Datae Cracoviae, die V mensis Decembris 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationi deditissimus Nicolaus Volsky caste[llanus] Sandomiriensis, magister cu[riae] reginalis maiestatis manu propria subscripsit