Letter #2019
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1538-12-20
received [1538]-12-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae per burgrabium Allensteinensem cisam per districtum Allenstein collectam, videlicet marcas VII-C LXXXIIII grossos X ½. Controversia, quae nobis fuit cum Masovita illo, iam tandem composita est. Cui ex nova inter nos concordia marcas XX donavi.
Alia nunc non sunt, praeterquam ut me gratiae Reverendisismae Paternitatis Vestrae quam humillime commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Allenstein, die 20 Decembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achacius de Trencka