Quemadmodum Reverendissima Dominatio Vestra nihil libentius audiret quam aliquam bonam spem restituendae nostrae sanctissimae religionis Christianae, ita ego nihil libentius scriberem, sed adhuc fata nimis adversa nobis obsistunt. Quorum autem culpa tam necessaria restitutio collapsae religionis impeditur, sufficienter ostenderem, nisi Reverendissima Dominatio Vestra ex sua ipsius prudentia melius sciret, quam per me scribi posset.
Fueram hic inani spe deductus in plures menses, attamen nunc firmiter asserunt ⌊sanctissimum dominum nostrum⌋ venturum in fine Februarii ad ⌊Vincentiam⌋ pro concilio generali daturumque operam, ut et illud tam necessarium concilium cum fructu celebretur, et expeditio in ⌊Turcham⌋ efficacius solito praeparetur. Ad quod non parum facere poterit illa concordia diu desiderata, quae est inter eius ⌊sanctitatem pontificiam⌋ et ⌊caesaream maiestatem⌋ ac ⌊regem Galliarum⌋ etc. Fama quoque est ⌊caesarem⌋ in ⌊Italiam⌋ ad proximum Februarium vel Martium venturum, ut eo efficacius negotium contra ⌊Turchi⌋ potentiam prosequatur etc.
Ceterum, Reverendissime Domine, cancellarius et frater noster ⌊m(agister) or M(agnus)⌈m(agister)m(agister) or M(agnus)⌉ Olaus⌋ per singularem fiduciam (qua ducitur erga Reverendissimam Dominationem Vestram) impetravit a ⌊sanctissimo domino⌋ nostro mandatum de providendo, de quo tamen nullam spem habere posset, nisi confideret Reverendissimam Dominationem Vestram sibi benigno et summo favore cooperari velle persuasumque habet, quod, quamvis sit satis amplum et gratiosum indultum, tamen, si quid ex eo profecerit, id totum debebit benignitati Reverendissime Dominationis Vestrae et venerabilis ⌊capituli Varmiensis⌋.
Quocirca nihil umquam enixius a quoquam petere potui quam impraesentiarum. Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, dignetur eidem ⌊fratri et cancellario meo⌋ ita assistere, ut compertum habeat Reverendissimam Dominationem Vestram meas, exsulantis pontificis, preces tam pias et iustas minime contempsisse, et, si qui exsecutores aut procuratores vel promotores illi defuerint, Reverendissima Dominatio Vestra omnes vices sua singulari benignitate efficaciter supplere dignetur, et, si aliquod idoneum beneficium ecclesiasticum assecutus fuerit et interea Deus concesserit nos in ecclesiam nostram (prout speramus) restitui, pollicemur, quod de illo iuxta voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae disponat seque tam gratum eidem Reverendisssimae Dominationi Vestrae exhibebit, ut merito contenta fiat se talem tamque idoneum virum promovisse.
Et felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra.