Letter #2020
Ioannes MAGNUS to Ioannes DANTISCUSVenice, 1538-12-20
received 1539-04-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico et fratri suo carissimo ac honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac frater et benefactor humanissime.
Praemissa reverentia salutem.
Quemadmodum Reverendissima Dominatio Vestra nihil libentius audiret quam aliquam bonam spem restituendae nostrae sanctissimae religionis Christianae, ita ego nihil libentius scriberem, sed adhuc fata nimis adversa nobis obsistunt. Quorum autem culpa tam necessaria restitutio collapsae religionis impeditur, sufficienter ostenderem, nisi Reverendissima Dominatio Vestra ex sua ipsius prudentia melius sciret, quam per me scribi posset.
Fueram hic inani spe deductus in plures menses, attamen nunc firmiter asserunt sanctissimum dominum nostrum venturum in fine Februarii ad Vincentiam pro concilio generali daturumque operam, ut et illud tam necessarium concilium cum fructu celebretur, et expeditio in Turcham efficacius solito praeparetur. Ad quod non parum facere poterit illa concordia diu desiderata, quae est inter eius sanctitatem pontificiam et caesaream maiestatem ac regem Galliarum etc. Fama quoque est caesarem in Italiam ad proximum Februarium vel Martium venturum, ut eo efficacius negotium contra Turchi potentiam prosequatur etc.
Ceterum, Reverendissime Domine, cancellarius et frater noster magister Olaus per singularem fiduciam (qua ducitur erga Reverendissimam Dominationem Vestram) impetravit a sanctissimo domino nostro mandatum de providendo, de quo tamen nullam spem habere posset, nisi confideret Reverendissimam Dominationem Vestram sibi benigno et summo favore cooperari velle persuasumque habet, quod, quamvis sit satis amplum et gratiosum indultum, tamen, si quid ex eo profecerit, id totum debebit benignitati Reverendissime Dominationis Vestrae et venerabilis capituli Varmiensis.
Quocirca nihil umquam enixius a quoquam petere potui quam impraesentiarum. Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, dignetur eidem fratri et cancellario meo ita assistere, ut compertum habeat Reverendissimam Dominationem Vestram meas, exsulantis pontificis, preces tam pias et iustas minime contempsisse, et, si qui exsecutores aut procuratores vel promotores illi defuerint, Reverendissima Dominatio Vestra omnes vices sua singulari benignitate efficaciter supplere dignetur, et, si aliquod idoneum beneficium ecclesiasticum assecutus fuerit et interea Deus concesserit nos in ecclesiam nostram (prout speramus) restitui, pollicemur, quod de illo iuxta voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae disponat seque tam gratum eidem Reverendisssimae Dominationi Vestrae exhibebit, ut merito contenta fiat se talem tamque idoneum virum promovisse.
Et felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Citissime ex patriarchatu in Venetiis, XX Decembris anno 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater Iohannes archiepiscopus Upsalensis
etc.