Letter #2027
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-01
received [1539]-01-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ex iis, quae Reverendissima Dominatio Vestra scripsit doctori Hossio, factus sum certior illam cupere, ut si nulla mihi alia certi hominis potestas esset data, vel per servitorem meum facerem Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem, quemadmodum res illius hic habeant. Ego vero pro summo meo studio erga Reverendissimam Dominationem Vestram feci libenter, ut hunc amanuensem meum mitterem, ne diutius harum rerum exspectatione suspensa teneretur.
Equidem non video, cur se Reverendissima Dominatio Vestra tantopere angat animi, cum ego hoc certo affirmare possim, qui sum haec omnia sagacissime odoratus, nihil eorum subesse, quae veretur Vestra Reverendissima Dominatio. Nam sacra maiestas regia, quo fuit semper erga illam animo eund paper damaged⌈[mo eund]mo eund paper damaged⌉em constanter retinet. Neque est ullum periculum, ut secus aliquem V paper damaged⌈[quem V]quem V paper damaged⌉estra Reverendissima Dominatio sibi persuaderi aliquando patiatur. Ceteros novit Reverendissima Dominatio Vestra Euripo, quod aiunt, magis instabiles, qui ut ad accipiendam, ita ad deponendam quoque offensionem molli sunt animo facileque sibi quidvis inculcari patiuntur. Quos tanto minus morari debet Reverendissima Dominatio Vestra, quod non magis irritabiles sunt quam placabiles. Bono itaque animo sit et illius semper meminerit, quod a Servatore nostro dictum est: „Nonne duodecim horae sunt diei?” . Est enim hoc genus varium et immutabile semper. Quae hic aguntur, ex scheda inclusa Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Cuius gratiae me meamque servitutem iterum atque iterum commendo et illam complures annos recta frui valetudine in omni felicitate opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, prima Ianuarii, anno Domini M-o D-o XXIX-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor et capellanus Samuel Macyeiovski, d(ecanus) C(racoviensis), subscripsit