Letter #203
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonVienna, 1524-03-28
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Ea, quae ex re et usu negotiorum nobis commissorum visa sunt, dominus collega meus et ego Maiestati Vestrae Serenissimae satis, ut reor, copiose descripsimus, non erit incommodum, immo necessarium, ut relicta ambage recta ex
De Turcis fertur, quod iterum in Croacia quoddam castrum expugnaverint, quod in Hungaria parum curatur et in utramque aurem dormitur.
Caesariani et Gallicani suis fabulis orbem implent, quisque id, quod suae parti accommodum est, loquitur, unde veritatem elicere difficillimum est; sed exitus acta probabit. Agitur etiam hic per regentes de alio ordine in omnibus constituendo, qui, si fiet, a multis creditur non diu duraturus.
In Hungaria, ut fama est, ad sententiam de pretio aromatum Maiestatis Vestrae Serenissimae acceditur.
Ex conventu Nurnbergensi mercatoribus quibusdam hic scriptum est, quod adhuc illic nihil sit confectum et quod post adventum cardinalis, qui centum equos habuisse perhibetur, quidam alii Germani principes exspectantur. Si quid aliud inter eundum se offeret, dabitur a me opera, ut mandatis Maiestatis Vestrae Serenissimae videar paruisse. Cui me suppliciter commendo.
Datum ex