Letter #2040
Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-10
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico et fratri carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater carissime ac honorande.
Libenter certe audivimus Vestrae Paternitatis Reverendissimae bonam sanitatem, quam eidem precamur semper longam et in dies feliciorem. Quod autem etiam nos nuntio suo viserit, agimus Reverendissimae Paternitati Vestrae magnas gratias, vicissim nos illi laetam et semper felicem valetudinem, ut scripsimus, desideramus.
Praeterea voluit a nobis Paternitas Vestra Reverendissima novitates, quae hic sunt, habere. Certe nullae aliae sunt, praeter hoc, quod in istis comitiis regni consulitur de maiori, quam antea fuit, defensione, et hoc propter Turcam, qui in vicinatu regni posuit pedem. Si res veniet ad effectum, poterit esse gratia Dei magna defensio. Sed status noster spiritualis non est exemptus nec dubitamus, quod et terrae Prussiae consulent tantum, quantum et nos, quia etiam et pro eis agitur.
Ceterum hoc etiam novum est, quod serenissimus rex noster daturus est primogenitam serenissimam reginam Izabellam serenissimo regi Ioanni in coniugem, quod sit felix faustumque, veniuntque iam Ungari cum magno comitatu, ut opinamur, recepturi iam ipsam serenissimam reginulam in Ungariam et ita erunt nuptiae solemnes, quibus si Paternitas Vestra Reverendissima BCz, 1597, p. 4324 interesset, nos libenter videremus, quia laetos omnes omnes faceret Vestra Paternitas, ut praelatus nuptialis.
Cupimus tandem Vestram Paternitatem Reverendissimam bene et feliciter valere, cui nos commendamus.
Ex Cracovia, die X-a Ianuarii anno Domini M-o D-o XXXIX-o.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae Ioannes archiepiscopus Gneznensis etc. subscripsit