Letter #2044
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-11
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime. Precor annum hunc faustum et felicem Reverendissimae Dominationi Vestrae atque illi servitutem meam officiosissimam commendo.
In magnis meis occupationibus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ non potui, quin pauca scriberem ad Vestram Reverendissimam Dominationem, etsi ne quod scriberem habebam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉. Nam per dominum Fabianum scripsi omnia, quae scriptu digna iudicabam. Quamquam a discessu illius allatum erat ex urbe evasisse quidem angustias illas Barbarossam, sed vi tempestatis classem eius disiectam esse, desiderari written over e⌈eii written over e⌉ naves magnas viginti, quamquam de quadraginta scribunt alii, et quidem s(erenissimae) or sa(crae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or sa(crae)⌉ maiestati regiae. Dux Urbini mortuus belli praebuit materiam. Conatur pontifex ducatum ecclesiae vendicare tanquam divi Petri patrimonium, Veneti stant a filio duci written over e⌈eii written over e⌉s mortui. Duci Florentiae factae paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ fuerunt insidiae. Veneno dicitur appetitus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉, sed non processit, fraus detecta est, de sonte sumptum supplicium. Pontificis opera paper damaged⌈[ra]ra paper damaged⌉ factum dicitur. Hic legati insignes a Ioanne rege in horas expectantur: dominus Brodericus episcopus Vaciensis, dominus Verbeutz cancellarius, dominus Perenni Peter. Num abducturi sint sponsam, incertum est.
Nihil paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉ est praeterea, quod scribam. De canonicatu meo iam confectam esse rem spero opera Vestrae Reverendissimae Dominationis, cui pro hoc beneficio obstrictus paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ esse semper volo et obligatus. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, 3 Idus Ianuarii 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiensis
Postscript:
Mitto nugas quasdam Italicas.