Letter #2045
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-01-11
received [1539]-01-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patrono meo colendissimo et gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et patrone mi clementissime.
Ex quo Dominatio Vestra Reverendissima se tam liberalem erga me praestat, de quo ingentes gratias ago, ut omnia exhibeat, quae ad restaurandam valetudinem meam spectare possint, significavi venerabili domino administratori Allensteinensi, quae nomine meo a Reverendissima Dominatione Vestra impetrare eum cupiam, quod sine negotio obtenturum spero, modo in potestate sit Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cui pro alba cervisia nuper missa gratias itidem ago.
Ceterum, quia video Reverendissimam Dominationem Vestram de amovendo apud ecclesiam scandalo serio solicitam esse, ut non dubitem executionem etiam in promptu fore aliosque honestos canonicos hoc magno desiderio exspectare ultro nunc, et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ sponte mea praecurro, ut quicquid tam pio operi, consilii aut operae adhiberi, q dum queo, possim, libenter impertiar. Videtur itaque mihi, quod Dominatio Vestra Reverendissima quamprimum per opportunitatem poterit, tribus his fratribus nostris singulariter singulis mandatum iuxta formulam a me dictatam et fideli manu Fabiani amanuensis exceptam cum ipse, cui omnia tuto creduntur, cum ipse prope scribere nequeam, obsignatis litteris mittantur. Et nihilominus mulierculae pariter iuxta formulam a me antea missam moneantur per loci plebanum auctoritate vestra, ut etiam hoc considerato, quod id omittatur in aliarum duarum litteris, quae viros legitimos non habent, quod est in illis pror prioribus, quae ad cocam domini Nicolai legitimum virum habentem pertinent. Incutiet terrorem non parvum, quod mox instituatur etiam contra mulieres processus. Quibus tamen competens terminus concedendus est, ut intra monitionis limites sibi domicilia alia verisimiliter procurare possint. Quae passim hic ferantur de his rebus, venerabilis dominus Achacius administrator Allensteinensis Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem reddat. Nihil tamen harum rerum, quae scribo, conscius, utcumque res sit, constanter agat Reverendissima Dominatio Vestra. Cuius bracchium confirmabit Dominus omnipotens, ut quae pro zelo at(?) auspicata est, in felicem exitum perducat. Iuvabimus alii omnes, quantum poterimus, ut res ipsa succedat. Sed nihilominus Dominationi Vestrae Reverendissimae diligenter curandum est, ut quae iuris ordine processum est institutura, ne quid contra iuris seriem et solitum, ut aiunt, stilum futuris suis litteris interserat. Fit enim plerumque, ut vel minima clausula totum vitiet processum, ut, si ad iudicem superiorem devolvatur, irritus pronuntietur.
Commendo me gratiae et favori Reverendissime Dominationis Vestrae, quae diu valeat incolumis.
Ex Frawenburg, XI Ianuarii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Felix Reich