Letter #2048
Stanisław AICHLER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-12
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia Episcopo [Warmien]si Domino et pa[tri] suo clementissimo
Totus eat laetus, redeat laetissimus annus
Digna bono duret Praesule vita tibi
Placuit, Reverendissime Domine Maecenasque incomparabilis, ab eiusmodi quamvis sat inepto dysticho exordiri. Nam et ratio temporis postulabat, et Reverendissimae Dominationis Tuae multo benignissima precatio meam anticipans extorsit. Non leviter sane gaudeo meas qualescumque litteras tantopere Tuae Reverendissimae Dominationi esse gratas, nil enim mihi optatius evenire potuit, quam quod adeo viam opportunam gratificandi Reverendissimae Dominationi Tuae ingressus sim. In hac itaque summa cum alacritate indefesso cursu pedem promovebo.
Quid apud nos vel audiatur, vel geratur novi, rudi ac tumultuoso potius, quam decoro et lento calamo Reverendissimae Dominationi Tuae perscribere liberius prosequor. Iam tandem comitiorum tractatio initium coepit. Utinam salubra consilia patriae universae nascerentur, licet audio consultationem de republica segniter admodum et frigide attingi. Propositum erat in consilio, quanam ratione regnum possit propugnari ab impressione alicuius gravioris hostis, ut Turcae. Deinde consiliarii una cum rege in eam sententiam iverunt, quippe ut quo quisquam facultatibus esset abundantior, hoc numerosius contribueret ad excitandum commune praesidium, contra – quo quisque angustiorem domi rem haberet, hoc moderatius aes conferret. Quae quidem sententia laudatae aequitatis est plena. Eiusmodi decretum ad nuntios terrarum postremo relatum est. Hii vero post multam animorum contentionem breviter responderunt se a suis priuilegiis ne latum unguem discessuros. Aliter respondissent, si meminissent temporibus assentiendum: quemadmodum et Cicero prudenter, in quodam eleganti loco disserit. Isti ipsi nuntii noluerunt plane iter Polonorum mercatorum Silesiam versus recludi. Hanc tamen adversam eorum voluntatem vicit auctoritas regiae maiestatis, quae omnino cogitauit et mutuam vicinorum caritatem augere, et satisfacere tam enixis petitionibus serenissimi regis Romanorum, qui vel hac sola de causa duos legatos huc miserat. Nuper isti quoque nuntii senatores Cracovienses ab eorum congregatione dimoverunt. Et quid non agitant turbulentissimi nobilissimae plebis tribuni?
Frater expulsi palatini Valachiae traditus est in manus legati Turcici Kerdei una cum uxore et liberis ab Iskryczky praefecto arcis Camyenyeczensis iussu regio. Devehitur ad imperatorem Turcarum. Aiunt eum, cum iam traderetur, valde dolenter deplorasse, quod tanta et iusta spe confugii esset fraudatus.
Ferunt novum Valachiae palatinum coepisse munitas arces exstruere in Valachicis finibus Pokuczie versus. Huius legati nuper huc aduenerunt, quid petant rescire non potui.
Non puto Reverendissimam Dominationem Tuam ignorare nostram reginulam Hedvigim marchioni optatissimum filium peperisse.
Dicunt legatos Turcae ad regiam maiestatem missos iam in itinere esse.
Rumor hic emanavit, quod rex Ferdinandus severe mandaverit Salamancam comitem ab Orthenburg in ferreas compedes coniicere atque in perpetuum carcerem ad Novam Civitatem deportare. Causam vero huius animadversionis esse iactitant proditionem, quam inter caesarem et regem Galliae clandestina arte exercere solebat. Id an verum sit nec ne, dubito, cum propter eximiam gratiam, in qua semper apud regem Ferdinandum vir ille potens fuerat, tum quod apud Germanos sat exulceratos summam invidiam sibi conflaverit.
Nolo Reverendissimam Dominationem Tuam latere, quam egregia et probata instituta nuper in hac celeberrima ecclesia Cracoviensi magna cum laude pio exemplo eluxere. Reverendus dominus Samuel Maczieyowsky ipso die, qui dedit initium comitiis, in summo templo eloquentissimam contionem habuit de pace concordiaque. Miram hinc apud omnes laudationem promeruit, cum quia dexterrime tam sacrum munus obiverit, tum quod se florentissimum antesignanum ceteris praebuerit. Breviter dicam quod sentio: unus hic iam est inter Polonos praelatos, qui ad virtutis gloriam maxime adspiret. Deus tam praeclara conanti gratiose respondeat.
Isthunc deinde secutus est reverendus dominus doctor Myschkowsky. Is quoque natali die Christi gravissima et sapientissima oratione functus est. Non me diocrem inde commendationem maturi ingenii et singularis doctrinae reportavit. Deus bone, quam intentus rex senior ex huius ore pendebat perpetuo. Mox postremo haec vestigia pressit reverendus dominus Vilamowsky. Is die Sancti Ioannis et diserte et erudite grata cum lenitate concionatus est. A plurimum laudis adeptus est ex decora moderatione actionis et exquisito elegantium verborum Polonicorum artificio. Licet meum non sit de tantis viris et temerarium iudicium facere, tamen quoniam mihi apud Reverendissimam Dominationem Tuam mira scribendi fiducia patet, proferre libuit paucis quaenam sit mea sententia. Primus oratorem, secundus theologicum contionatorem egit, tertius vero quiddam interiectum et intermedium tenuit. Ita decrevit reverendissimus episcopus Cracoviensis redintegrare veterem maiorum morem, qui quidem cunctis canonicis Cracoviensibus concionandi munus imponebat. Cogentur quoque, ut audio , reliqui canonici ex ordine coeptum opus absolvere.
Superioribus diebus serenissimus Augustus una cum serenissima sorore Isabella bis per urbem decurrit in illo comptissimo et pretiosissimo vehiculo, quod elapso anno dono miserat marchio. Elegans – edepol – et iucundum spectaculum edidit.
De Puteolani agri stupenda conflagratione Reverendissimae Dominationi Tuae significassem, ni ex Mauritio cognovissem iamdudum haec Reverendissimae Dominationi Tuae esse nota.
Scribitur mihi ex Bononia, quod sub id tempus in Graecia horribilia quaedam ostenta in aere apparuerint: utpote armatae acies acriter conflictantes.
Illud pene praetermississem, quod maxime Reverendissimam Dominationem Tuam scire cupii. Praeteritis mensibus quid in Silesia prope Legnitium acciderit, audiat. Ferunt cacodaemonem sub honesti viri persona convenisse quendam adulescentem et solicitasse, ut sibi a servitio esset; pingui mercede proposita in suum famulatum perduxisse hac sola universi servitii summa indicata, quippe ut quandocumque sacris contionibus interesset, tantummodo ipsum evangelium audiret, porro ab omni reliqua interpretatione sese festinanter submoveret. Adolescens itaque, ut narratur, haec imperata heri saepius fecit. Audito evangelio templum egrediebatur. Sed tandem in quadam contione meditabundus perstitit ac interpretationi constanter praebuit aures. Tum concionator forte illa verba ex epistula Divi Petri recitabat: “Diabolus tamquam leo rugiens circumit, quaerens, quem devoret” Quibus verbis auditis et perpensis coepit secum adulescens diligentius Domini praescripta revolvere ac demum meras diaboli insidias agnoscere, nec umquam interpretationem sacram reliquit. Dehinc paucos post dies ille cacodaemon in quodam montoso loco iterum accessit adulescentem. Percunctatus est ex eo, an recepto servitio satisfaceret. Is vero respondit se nolle tam impio oneri mancipare. Cumque diabolus immensa pecuniarum copia promissa conaretur persuadere, adulescens subito se procul salvus praecipitavit. Inde cacodaemon evanuit ac admirandus strepitus in aere exortus est: deciditque celeri casu maxima vis carbonum. Adolescens visis his in urbem properavit et rem omnem exposuit, atque multos eduxit ad conspiciendum acervum carbonum. Id non solum ore circumfertur, sed et typis excuditur, ut ex parente accepi. Quid, si et Lutherani prisca monachorum insomnia imitari incipiant?
Reginula Isabella nubit regi Ioanni, qui quidem huc mittit pro abducenda uxore quattuor legatos numerosissimo et splendidissimo cum comitatu. Propediem aderunt. Fertur hisce liberalibus diebus Isabellam ad maritum profecturam, cum serenissima mater preciosissimum et admirandum ornatum adparari iam curavit, adeo, ut saepius dicat, pro reginula Hedvigi, sponsum venisse quidem excellentissimo cum comitatu, et Isabellam suam longe cum ditissimo apparatu discessuram.
Intellexi nuntios terrarum iam tandem accessisse ad contributionem pro cuiusque facultatibus aestimatam, de qua suprascripsi, ita tamen, ut et ecclesiasticus ordo idem oneris subeat. Nunc itaque de hac re cum ecclesiasticis tractatur. Quod si et hii assentientur, brevi comitiis suprema manus addetur. Percepi eosdem nuntios pertinaciter adhuc repugnare in aperiendo itinere Silesitico. Alii tamen affirmant certissimo futurum, ut rursus liberum illud iter fiat.
Martinus Cromerus, doctus sane iuvenis, valde me rogavit per litteras, ut aliquando suo nomine diligentissimam et officiosissimam salutem Reverendissimae Dominationi Tuae adscriberem. Is nunc dat operam studiis Bononiae, sub Alciato, longe omnium nostra aetate illo eruditissimo iureconsulto, quem ut ego audire olim possim, in perpetuis votis mihi est.
Quod superest, impensissime a Reverendissima Dominatione Tua peto, velit mea temeraria et inculta scripta benignius interpretari a[c] me pollicita gratia complecti, quam quidem maximi facio. Iam vero mea obsequia et promptissima et creberrima Reverendissimae Dominationi Tuae dedico. Quam Deus Immortalis optime incolumem, hilarem et felicem diu conservet. Huic me iterum atque iterum trado et commendo.
Datae Cracoviae, 12 die Ianuarii, anno a partu Virginis 1539.
Reverendissimae Dominationis Tuae addictissimus clientulus Stanislaus Aichler