Letter #2051
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-01-13
received [1539]-01-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande.
Salutem et studiosam commendationem.
Hodie iuxta consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae misi ad magnificum dominum palatinum Marieburgensem et dominos Gedanenses pro expeditione litterarum ad sacram maiestatem regiam. Quomodo demum instituetur negotium, sciet Reverendissima Dominatio Vestra. Quae, ante quam sigillentur litterae, recipiet fortasse nuntium suum ex aula meque faciet cert[iorem,] [numqui]d sit, quod aliter consultum velit. Necesse autem erit, ut Reverendissima Dominatio Vestra, quamvis abstinebit a communium litterarum sigillatione, tamen privatim scribat domino decano Cracoviensi illique commendet negotii et nuntii expeditionem, nam mihi id non conveniet, nullam habenti cum eo notitiae communionem, nec ea est mea apud eum auctoritas, ut me postulante velit tale aliquid suscipere, quod libentius fugeret. Nuntium, si alius non erit modus, ego ex meis mittam. Litteras domini Costka remitto, qui statim sentiet geri a nobis aliquid contra ipsius impetrationem nec dormiet, ideo maturandum nobis esset negotium.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere meque illi habere commendatum.
Datae Lubaviae, XIII Ianuarii 1539.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae obsequentissimus Tidemannus episcopus Culmensis