Letter #206
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIVienna, 1524-03-30
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro dei gratia Cracoviensi et Posnaniensi Episcopo Regni Poloniae Vicecancellario, domino meo gratiosissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime, humillimam commendationem.
Post novissimas nihil hic est innovatum, praeterquam quod dominus doctor Cuspinianus ad nos a regentibus fuit missus, ut a nobis aliquid expiscaretur, retulitque nobis, quomodo huc certo rumore esset allatum, quod Turcarum imperator quendam levem nun[tium] pro suo magno oratore ad salvum conductum impetrandum misisset ad serenissimum dominum nostrum, et quod iste orator venire deberet ad conficiendas indutias vel pacem aliquam perpetuam cum maiestate regia, et quod illius maiestas salvum conductum dedisset et certam spem de indutiis suscipiendis promisisset, quaesivitque a nobis, si aliquam istarum rerum notitiam haberemus. Multa praeterea contra Hungaros querebatur, praesertim hoc, quod paulo ante cum eis habuissent conventum pro differentiis componendis, quae utrimque inter subditos essent exortae, ipsi vero Hungari nihil tractare voluissent nisi prius differentiae principum essent compositae. Cum autem ab hac parte fuisset responsum, quod inter utrumque principem bona esset concordia et amor mutuus et non fore necessarium, quod de principibus quicquam ageretur, sed saltem de iniuriis subditorum utrimque, illi commoti et minantibus similes, rebus infectis, discessissent, addentes, quod mallent subesse Turcis, quam huiusmodi dissidium ferre. De quo tamen sibi nihil constare Cuspinianus asseruit, sed quod saltem causam dissidii inter principes Hungari quaererent, et solitis suis moribus uterentur. Collega meus et ego respondimus: de Turcarum oratore nullam nos habere scientiam, exposuimusque illi statum rerum nostrarum et quod maiestas regia pro festo Sancti Georgii cum omni sua potentia in castra adversus Turcas et Tartaros se esset receptura. Quorsum haec quaestio tendit, facilis est coniectura, ipsi sibi hic male metuunt. Aliud hoc tempore non occurrit. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Ex Vienna paenultima Martii 1524.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus, Ioannes Dantiscus.