Letter #2060
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-01-23
received [1539]-01-27 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et patrono meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et domine clementissime.
Litteras omnes ob insignem notarii in unis lapsum remitto corrigen(das) , quod hic fieri non potest. Scripsit enim pro Alexandro Henricum. Praetera admonui superioribus meis litteris de X miliarium proscriptione et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ex diocesi, quod Dominatio Vestra Reverendissima non habeat potestatem quemquam ulterius proscribendi, quam in sua diocesi, quae in certis locis (ut hic) se longius non extendit quam ad unum miliare, ideoque hoc de X-m miliaribus, ad quorum spatium relegantur mulieres, expungendum arbitror fuisse. Quod ut nunc etiam fiat, consulo. Postremo est „innocentes” pro „innocenter gerentes” alicubi scriptum, et si quae sunt alia, propterea omnes processus pariter remitto, ut posthac etiam pariter exsequuntur singuli exsecutionem accipiant.
Necessarium etiam est, ut canonicorum litterae seorsum colligantur, coquarum item seorsum et in unam cartam obsignatae plebano inscribantur, magnus enim error contingere posset, si hoc non fieret. Si enim ad manus trium illorum canonicorum patentes litterae coquarum suarum pervenirent, non dubito intercipiendas, ne in exsecutionem poni possint. Committet igitur Dominatio Vestra Reverendissima nuntio suo reversuro, ut primum et ante omnia mulierum processus plebano reddat, deinde canonicorum alicui canonico, qui sine dubio reddet cuique suum written over s⌈smm written over s⌉ meque, si opus fuerit, compellabit cautissime alioqui suspicionem in me superinscribed in place of crossed-out se⌈sememe superinscribed in place of crossed-out se⌉ non modicam congesturum.
Puto Reverendissimam Dominationem Vestram legitimam habere causam, cur domino Nicolao paucissimis scripserit, nec magnopere refert. Communicabunt sine dubio inter se omnia omnes.
Quem potum ex liberalitate Reverendissimae Dominationis petam, dudum venerabilem dominum administratorem Allensteinensem sollicitatorem constitui. Per adscribed in place of crossed-out Com⌈ComPerPer adscribed in place of crossed-out Com⌉mittunt nunc prope in ultimo discrimine medici vinum modestissime quantum(?) superinscribed⌈quantum(?)quantum(?) superinscribed⌉ tamen ad confortationem cordis on the margin⌈tamen ad confortationem cordistamen ad confortationem cordis on the margin⌉ libere, sed purum, defaecatum et mite, non austerum aut nimis dulce hac aut nimirum forte, sed Ungaricum moderatum, Muscatellam, Malmaticum aut his similia. D Ex quorum numero si unam stopam mihi suffecturam arbitror. BCz, 1597, p. 480 Cervisiam Pyentkowskensem a Dominatione Vestra Reverendissima donatam sentio esse nunc primum saluberrimam esse. Quotitidie igitur eam nunc bibo, sed exstat adhuc non parva pars, ut nunc Reverendissimam Dominationem Vestram sollicitare non sit opus.
Cui commendatissimus esse cupio. Ordinatius dilucidiusque nec prolixior esse possum. Christus servet Dominationem Vestram Reverendissimam incolumem.
Ex Frawenburg, 23 Ianuarii sub noctem 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae Felix Reich