Letter #2062
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-01-27
received [1539]-01-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino meo et patrono clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Hodie accepi vinum et cervisiam Masoviticam, sed grave, lavandulam morbo meo contrariam, olentem. Ago tamen pro omnibus ingentes gratias. Non tamen Reverendissima Dominatio Vestra de alia cervisia sit sollicita, rogo, prior enim nondum defecit, quamprimum fuerit exhausta, non desinam iterum beneficentiam Reverendissime Dominationis Vestrae sollicitare.
Cuius litterae etiam ad capitulum pariter cum vino ex Allenstein opera venerabilis domini administratoris Allenstenensis mihi reddite sunt. Verum tamen metuo, ne quid de processu contra cocas canonicorum et ipsos canonicos contineant, non audeo eas capitulo reddere, ne negotium hoc interturbent, quod quantocius expediret persequi, ac litteras remitti. Quicquid tunc Dominatio Vestra Reverendissima de litteris capituli iusserit, curabo, ut fiet. Interim non succenseat, rogo, quod preter mandatum eas pro meo arbitrio detinuerim, cuius temporis iactura parva erit, grandia enim negotia inter solos tres capitulares tractari nunc non poterunt.
Commendo me gratiae et favori solito eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae perpetuo.
Ex Frawenburg, 27 Ianuarii anno 1539.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestrae Felix Reich aegrota ac tremula manu