Letter #2069
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-02-05
received [1539]-02-21 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam mei et servitutis meae commendationem.
Ex litteris domini praepositi factus sum certior, quod Georgius(!) von Suchten acceperit possessionem ca<no>nicatus Varmiensis, quem habuit dominus Snopeck. Mihi vero num lite cesserit, nihildum certi cognovi. Equidem non dubito pro ea fiducia, quam in favore et gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me collocatam habeo, quin non alia ratione canonicatu illo cessum ei sit, quam ut ipse mihi lite cederet. Hoc enim videor ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae ad me scriptis collegisse. A qua tamen in horas aliquid certius exspecto.
Abducta est tandem serenissima sponsa Calendis Februariis. Epithalamia scripserunt nonnulli adolescentes. Inter eos doctor Glandinus, cuius aetas quae sit, non ignorat Reverendissima Dominatio Vestra. Ceterum Sebastianus Marschewscki minor adhuc est aetate, agit nunc annum decimum nonum, sed est ingenium illius admirabile, quemadmodum ex carminibus eius coniecturam faciet Reverendissima Dominatio Vestra. Callet idem adulescens aeque propemodum Graecam linguam atque Latinam. Non vidi pari aetate, qui cum eo esset conferendus.
Supervacaneum esset me describere Reverendissimae Dominationi Vestrae nuptias istas, cum ex iis, quae mitto, possit omnia cognoscere. Praeterea nihil huc allatum est novi, nisi quod qui missi erant speculatores a rege Ioanne, ii redierun[t], atque cum in diversis fuissent locis, ita ut unus de alio nihil scire potuer[it], idem tamen omnes retulerunt, decre[tum] esse omnino Turcarum tyranno aut potiri hoc anno Hungaria, aut in e[a] perire. Quod posterius faxit Deus, ut eveniat. Confirmatur etiam rumor de classe illius maiori ex parte tempestatibus submersa statutumque illi esse aiunt, nunquam amplius classe decertare aut eam conficere, etiamsi de omnibus locis maritimi[s] in dubium ei esset veniendum.
Pontifex interea de sancti Petri patrimoni[o] augendo deque Urbino sub imperium ecclesiae subiungendo sollicitus est. Nihil aliud occurrit scriptu dignum. Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deum precor, ut eam in multos annos incolumem servet.
Cracovia, N[onis] Februarii 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius canonicus Varmiensis