Letter #207
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-04-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et egregio domino Ioanni Dantisco, nuntio et secretario regio, amico carissimo
Nobilis et egregie domine, amice carissime.
Gratum est maiestati regiae, quod illi saepius scribis de omnibus, quae occurrunt. Gratum est et mihi hoc tuum officium, quod, ut numquam deinceps intermittas, cum aderit copia tabellarii, plurimum te rogo et moneo.
Litterae dispensationis tuae, quas attulit doctor Borgk, sunt apud me. Quas servabo diligenter, quoad salvus ad nos Deo bene volente, redieris. Hunc fasciculum litterarum praesentibus annexum, rogo te, cum eris Venetiis, fac celeriter ad urbem Romam per bancum transmitti. Et bene vale.
Datae Cracoviae, quinta die Aprilis, anno Christi M-o D-o XX4-to.
Petrus Cracoviensis et Posnaniensis episcopus ac vicecancellarius subscripsit