Letter #208
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIVillach, 1524-04-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Petro dei gratia Cracoviensi et Posnaniensi episcopo Regni Poloniae vicecancellario etc., domino meo gratiosissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime, humillimam commendationem.
Novissimis litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae respondi, non tamen quantum opus fuit, credebam enim ex Nova Civitate alium tabellarium futurum, quod non evenit, proinde brevibus me expediam. Gratum mihi est plurimum, propter navigationem, quam in reditu facturus sum, quod maiestas regia animum induxit, ut rebus id exigentibus hoc tempore ad oscula pedum non procumbamus, postquam rediero, sicut in Deum confido, ista congratulatio et si quid se aliud offeret, quod maiestas regia agendum censebit on the margin in place of crossed-out videbitur⌈videbiturcensebitcensebit on the margin in place of crossed-out videbitur⌉, satis opportune confici poterit. De Ludovico Decio, quae ad me perscripsit, illi referam. Non poterit nisi molestissime ferre, quod iste Andreolus hanc moram commiserit, cum ipse alias solitus sit diligenter et fideliter servire Dominationi Vestrae Reverendissimae. Quod vult, ut obtemperem in rebus agendis domino collegae meo et idem cum eo sentiam, non gravate facio et facturus sum, cum propter illius virtutem et eruditionem, tum etiam, quod cognosco, me ad id faciendum obligari, neque ut spero, de me testari aliud poterit, et quemadmodum scripsi in novissimis, hominem ex corde diligo et observo, illosque fallet opinio, qui credebant, inter nos convenire non posse.
Litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae in Urbe debent reddi mea opera, ex Venetiis illis, ad quos scriptae sunt, quanto tutius et citius possunt, dabuntur, neque in illis, quae Venetiis et Patavii distribui debent, ulla mora futura est.
Aliud nunc non restat, quam quod Dominatio Vestra Reverendissima me suum servum perpetuum ea, qua cepit, gratia prosequatur, et si se casus obtulerit, I(odoci(?)) non obliviscatur. Magnificus dominus collega meus, quem Dominationi Vestrae Reverendissimae deditissimum cognovi, illi se maximopere commendat.
Datum ex oppido Villach 8 Aprilis anno Domini 1524.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus, Ioannes Dantiscus.