Letter #2084
Gulielmus GNAPHEUS (de VOLDER, HAGENSIS) to Ioannes DANTISCUSElbing (Elbląg), 1539-03-01
received [1539]-03-05 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Praesuli eidemque clarissimo Principi et Domino, domino
Nisi et occupatior, et sublimior esset Tua Celsitudo, Praesul ornatissime, et idem studiosorum Maecenas unice, quam ut parum digne parumque docte a me, tenui eruditione praedito tuo clientulo, debeat appellari, multa mihi prius insinuatione et impudentiae et audaciae culpa sit deprecan[dum ..., ne] poeticas hasce nugas Tuae Celsitudini dedicandas of[fendatur accipiens, verum] enim vero, quoniam officii mei interesse sum arbitratus, ut non minus pristinae tuae erga me liberalitatis memor, gratitudinem animi qualicumque argumento contester, quam, ut te talem patronum, publico huius scholae instituto demerear, nihil veritus sum, quamvis humile poëma, non ex sui pretio, sed offerentis animo, Tuae Celsitudini aestimandum offerre, idque epistola quantumvis Laconica. Quare Tuam Celsitudinem oro, immo obsecro, Praesul longe dignissime, ut hoc litterarium munusculum, si munusculi nomen mereatur, aequiore, cum in me, tum in ipsa studia, animo benigne accipiat atque adeo, qua merebitur, censoria virgula tractet. Quod si humilius videatur poëma, quam ut tanto studiorum antistiti debeat consecrari, memento mola salsa litare eum, qui thura non habeat. Dabitur fortasse dignius aliquando argumentum, quo me officiosius Tuae Celsitudini insinuem. Interim iis me totum Tuae Celsitudini in clientelam dedo atque Celsitudinem Tuam Deo Optimo Maximo etiam atque etiam commendo.
Clarissimae Tuae Celsitudinis deditissimus cliens